1709-12-04 Bernoulli Johann I-Scheuchzer Johannes: Unterschied zwischen den Versionen

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen
 
Zeile 34: Zeile 34:
 
Joh. Bernoulli
 
Joh. Bernoulli
  
Silentii mei solito diuturnioris Vir Cl. causa est, ipsa quam impendi mora conquirendis lucubrationibus, dissertationibus aliisque in lucem editis partim a fratre partim a me, eorum feci fasciculum, quem ecce! quantamcunque autem diligentiam adhibuerim in conquisitione horum opuscolorum maxima tamen eorum pars adhuc deest, quod enim ad mea spectat ex. gr. Diatriba de Effervescentia et fermentatione,<ref>Bernoulli, Johann I/Eglinger, Nicolaus, ''Dissertatio De Effervescentia et Fermentatione ...'', Basileae (J. Bertsche) 1690 (= [http://www.ub.unibas.ch/bernoulli/index.php/Werkverzeichnisjohib#Op._I_.7Bmit_Nicolaus_Eglinger.7D_Dissertatio_De_Effervescentia_et_Fermentatione_... Op. I]).</ref> De Nutritione,<ref>Bernoulli, Johann I/Gockinga, Scato, ''Disputatio Medico-Physica de Nutritione ...'', Groningae (C. Zandt) 1699 (= [http://www.ub.unibas.ch/bernoulli/index.php/Werkverzeichnisjohib#Op._LIII_.7Bmit_S._Gockinga.7D_Disputatio_Medico-Physica_de_Nutritione Op. LIII]).</ref> De Gravitate et levitate,<ref>Bernoulli, Johann I/Hoorn, Henrik Casimir, ''Disputatio philosophica de corporum gravitate et levitate ...'', Groningae (C. Zandt) 1705 (= [http://www.ub.unibas.ch/bernoulli/index.php/Werkverzeichnisjohib#Nr._215_.7Bmit_H._C._Hoorn.7D_Disputatio_philosophica_de_corporum_gravitate_et_levitate_... Nr. 215]).</ref> De Gravitate aëris,<ref>Bernoulli, Johann I/Themmen, Phoebus, ''Dissertatio Philosophica de Aëris gravitate et elasticitate ...'', Groningae (C. Zandt) 1701 (= [http://www.ub.unibas.ch/bernoulli/index.php/Werkverzeichnisjohib#Nr._213_.7Bmit_Ph._Themmen.7D_Dissertatio_Philosophica_de_A.C3.ABris_gravitate_et_elasticitate_... Nr. 213]).</ref> De Motu Terrae,<ref>Diese Schrift ist anscheinend nicht erhalten.</ref> De Origine fontium,<ref>Bernoulli, Johann I/Gockinga, Scato, ''Dissertatio physica de fontium origine'' ..., Groningae (C. Barlinck Hof) 1705 (= [http://www.ub.unibas.ch/bernoulli/index.php/Werkverzeichnisjohib#Nr._219_.7Bmit_H._Gockinga.7D_Dissertatio_physica_de_fontium_origine_... Nr. 219]).</ref> De Vacuo,<ref>Bernoulli, Johann I/Trip, Scato, ''Disputatio Philosophica De Vacuo ...'', Groningae (C. Barlinck-Hof) 1705 (= [http://www.ub.unibas.ch/bernoulli/index.php/Werkverzeichnisjohib#Nr._216_.7Bmit_S._Trip.7D_Disputatio_Philosophica_De_Vacuo_... Nr. 216]).</ref> De anima Brutorum,<ref>Johann I Bernoulli hielt die ''Disputatio de Anima Brutorum'' 1702 in Groningen. Zum Inhalt der Disputation siehe Johann I Bernoulli an Burchard de Volder von [http://www.ub.unibas.ch/bernoulli/index.php/1702-03-28_Bernoulli_Johann_I-Volder_Burchard_de 1702.03.28]. Sie ist anscheindend nicht erhalten.</ref> De Corporum porositate et Divisibilitate,<ref>Diese Schrift ist anscheinend nicht erhalten.</ref> aliaque Groningae edita,<ref>Siehe dazu das [http://www.ub.unibas.ch/bernoulli/index.php/Werkverzeichnisjohib Werkverzeichnis] von Johann I Bernoulli.</ref> vel jam sunt distracta, vel non mecum attuli ex Belgio; scripta vero nostra Mathematica passim reperiuntur in Diariis Paris. Lipsiensibus, Roterdam. aliisque, partim etiam in Comment. Acad. Reg. Scient. Quod si vero aliquid sive de fraternis sive de meis porro ad manus meas pervenerit, id sine mora Tibi mittam etiam: nihil interim pro istis omnibus peto, nisi id tantum, ut mihi mittas (si lubet) Description[em] rerum Helveticarum Germ. a Cl. Fratre Tuo editae annum primum,<ref>Scheuchzer, Johann Jakob, ''Seltsamer Naturgeschichten des Schweizer-Lands wochentliche Erzehlung'' (Beschreibung der Natur-Geschichten des Schweizerlands, Teil 1), Zürich (J. J. Scheuchzer) 1706.</ref> quem nescio quo fato aut nunquam habui aut amisi.  
+
Silentii mei solito diuturnioris Vir Cl. causa est, ipsa quam impendi mora conquirendis lucubrationibus, dissertationibus aliisque in lucem editis partim a fratre partim a me, eorum feci fasciculum, quem ecce! quantamcunque autem diligentiam adhibuerim in conquisitione horum opuscolorum maxima tamen eorum pars adhuc deest, quod enim ad mea spectat ex. gr. Diatriba de Effervescentia et fermentatione,<ref>Bernoulli, Johann I/Eglinger, Nicolaus, ''Dissertatio De Effervescentia et Fermentatione ...'', Basileae (J. Bertsche) 1690 (= [http://www.ub.unibas.ch/bernoulli/index.php/Werkverzeichnisjohib#Op._I_.7Bmit_Nicolaus_Eglinger.7D_Dissertatio_De_Effervescentia_et_Fermentatione_... Op. I]).</ref> De Nutritione,<ref>Bernoulli, Johann I/Gockinga, Scato, ''Disputatio Medico-Physica de Nutritione ...'', Groningae (C. Zandt) 1699 (= [http://www.ub.unibas.ch/bernoulli/index.php/Werkverzeichnisjohib#Op._LIII_.7Bmit_S._Gockinga.7D_Disputatio_Medico-Physica_de_Nutritione Op. LIII]).</ref> De Gravitate et levitate,<ref>Bernoulli, Johann I/Hoorn, Henrik Casimir, ''Disputatio philosophica de corporum gravitate et levitate ...'', Groningae (C. Zandt) 1705 (= [http://www.ub.unibas.ch/bernoulli/index.php/Werkverzeichnisjohib#Nr._215_.7Bmit_H._C._Hoorn.7D_Disputatio_philosophica_de_corporum_gravitate_et_levitate_... Nr. 215]).</ref> De Gravitate aëris,<ref>Bernoulli, Johann I/Themmen, Phoebus, ''Dissertatio Philosophica de Aëris gravitate et elasticitate ...'', Groningae (C. Zandt) 1701 (= [http://www.ub.unibas.ch/bernoulli/index.php/Werkverzeichnisjohib#Nr._213_.7Bmit_Ph._Themmen.7D_Dissertatio_Philosophica_de_A.C3.ABris_gravitate_et_elasticitate_... Nr. 213]).</ref> De Motu Terrae,<ref>Diese Schrift ist anscheinend nicht erhalten.</ref> De Origine fontium,<ref>Bernoulli, Johann I/Gockinga, Scato, ''Dissertatio physica de fontium origine'' ..., Groningae (C. Barlinck Hof) 1705 (= [http://www.ub.unibas.ch/bernoulli/index.php/Werkverzeichnisjohib#Nr._219_.7Bmit_H._Gockinga.7D_Dissertatio_physica_de_fontium_origine_... Nr. 219]).</ref> De Vacuo,<ref>Bernoulli, Johann I/Trip, Scato, ''Disputatio Philosophica De Vacuo ...'', Groningae (C. Barlinck-Hof) 1705 (= [http://www.ub.unibas.ch/bernoulli/index.php/Werkverzeichnisjohib#Nr._216_.7Bmit_S._Trip.7D_Disputatio_Philosophica_De_Vacuo_... Nr. 216]).</ref> De anima Brutorum,<ref>Johann I Bernoulli hielt die ''Disputatio de Anima Brutorum'' 1702 in Groningen. Zum Inhalt der Disputation siehe Johann I Bernoulli an Burchard de Volder von [[1702-03-28_Bernoulli_Johann_I-Volder_Burchard_de|1702.03.28]]. Sie ist anscheindend nicht erhalten.</ref> De Corporum porositate et Divisibilitate,<ref>Diese Schrift ist anscheinend nicht erhalten.</ref> aliaque Groningae edita,<ref>Siehe dazu das [http://www.ub.unibas.ch/bernoulli/index.php/Werkverzeichnisjohib Werkverzeichnis] von Johann I Bernoulli.</ref> vel jam sunt distracta, vel non mecum attuli ex Belgio; scripta vero nostra Mathematica passim reperiuntur in Diariis Paris. Lipsiensibus, Roterdam. aliisque, partim etiam in Comment. Acad. Reg. Scient. Quod si vero aliquid sive de fraternis sive de meis porro ad manus meas pervenerit, id sine mora Tibi mittam etiam: nihil interim pro istis omnibus peto, nisi id tantum, ut mihi mittas (si lubet) Description[em] rerum Helveticarum Germ. a Cl. Fratre Tuo editae annum primum,<ref>Scheuchzer, Johann Jakob, ''Seltsamer Naturgeschichten des Schweizer-Lands wochentliche Erzehlung'' (Beschreibung der Natur-Geschichten des Schweizerlands, Teil 1), Zürich (J. J. Scheuchzer) 1706.</ref> quem nescio quo fato aut nunquam habui aut amisi.  
  
 
De morbis contagiosis in Burgundia grassanti[[File:file_icon.gif|link=http://www.ub.unibas.ch/digi/bez/bernoullibriefe/jpg/bernoulli-jpg/BAU_5_000056960_080.jpg]]bus etiam hic fuit multus rumor; nunc vero omnia iterum silent, ex quo audivimus, illos morbos revera non fuisse pestilentiales, sed tantum ex pravo et misero hominum fame laborantium victu progenitos: certe verebamur aliquid ominosi, cum praesertim praeterita aestate variolae et Dysenteria; quibus magnus hominum numerus e medio sublatus fuit, aliquid praeter solitum venenati et contagiosi in se habere videbantur, nunc autem quae Dei est gratia saniorem spiramus auram. Observavi aliquid extraordinarii circa barometrum nupero 29. Novemb. quo die mercurius hic ad tantam ascendit altitudinem, nempe 27¾ pollicum Paris. ad quam intra biennium ascendisse non deprehendi, et tamen eo die et pluribus sequentibus omnia contraria eveniebant ratione tempestatis, quae alias evenire solent mercurio tantam altitudinem occupante; nam aër tum erat maxime pluviosus et humidus ut ex hygroscopio cognovi, et etiam subtepidus ut thermometrum monstrabat; qui aëris et mercurii status non sine aliquo stupore meo per aliquot dies continuos duravit: quid tum temporis apud vos fuerit observatum lubens equidem intellexerim. Quod superest vale et me quod soles amare perge.  
 
De morbis contagiosis in Burgundia grassanti[[File:file_icon.gif|link=http://www.ub.unibas.ch/digi/bez/bernoullibriefe/jpg/bernoulli-jpg/BAU_5_000056960_080.jpg]]bus etiam hic fuit multus rumor; nunc vero omnia iterum silent, ex quo audivimus, illos morbos revera non fuisse pestilentiales, sed tantum ex pravo et misero hominum fame laborantium victu progenitos: certe verebamur aliquid ominosi, cum praesertim praeterita aestate variolae et Dysenteria; quibus magnus hominum numerus e medio sublatus fuit, aliquid praeter solitum venenati et contagiosi in se habere videbantur, nunc autem quae Dei est gratia saniorem spiramus auram. Observavi aliquid extraordinarii circa barometrum nupero 29. Novemb. quo die mercurius hic ad tantam ascendit altitudinem, nempe 27¾ pollicum Paris. ad quam intra biennium ascendisse non deprehendi, et tamen eo die et pluribus sequentibus omnia contraria eveniebant ratione tempestatis, quae alias evenire solent mercurio tantam altitudinem occupante; nam aër tum erat maxime pluviosus et humidus ut ex hygroscopio cognovi, et etiam subtepidus ut thermometrum monstrabat; qui aëris et mercurii status non sine aliquo stupore meo per aliquot dies continuos duravit: quid tum temporis apud vos fuerit observatum lubens equidem intellexerim. Quod superest vale et me quod soles amare perge.  

Aktuelle Version vom 5. Oktober 2016, 13:50 Uhr


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Ort Basel
Datum 1709.12.04
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 321a, Nr. 27, pp. 79-80
Fussnote



File icon.gif Viro Clarissimo et Eruditissimo

Johanni Scheuchzero

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Silentii mei solito diuturnioris Vir Cl. causa est, ipsa quam impendi mora conquirendis lucubrationibus, dissertationibus aliisque in lucem editis partim a fratre partim a me, eorum feci fasciculum, quem ecce! quantamcunque autem diligentiam adhibuerim in conquisitione horum opuscolorum maxima tamen eorum pars adhuc deest, quod enim ad mea spectat ex. gr. Diatriba de Effervescentia et fermentatione,[1] De Nutritione,[2] De Gravitate et levitate,[3] De Gravitate aëris,[4] De Motu Terrae,[5] De Origine fontium,[6] De Vacuo,[7] De anima Brutorum,[8] De Corporum porositate et Divisibilitate,[9] aliaque Groningae edita,[10] vel jam sunt distracta, vel non mecum attuli ex Belgio; scripta vero nostra Mathematica passim reperiuntur in Diariis Paris. Lipsiensibus, Roterdam. aliisque, partim etiam in Comment. Acad. Reg. Scient. Quod si vero aliquid sive de fraternis sive de meis porro ad manus meas pervenerit, id sine mora Tibi mittam etiam: nihil interim pro istis omnibus peto, nisi id tantum, ut mihi mittas (si lubet) Description[em] rerum Helveticarum Germ. a Cl. Fratre Tuo editae annum primum,[11] quem nescio quo fato aut nunquam habui aut amisi.

De morbis contagiosis in Burgundia grassantiFile icon.gifbus etiam hic fuit multus rumor; nunc vero omnia iterum silent, ex quo audivimus, illos morbos revera non fuisse pestilentiales, sed tantum ex pravo et misero hominum fame laborantium victu progenitos: certe verebamur aliquid ominosi, cum praesertim praeterita aestate variolae et Dysenteria; quibus magnus hominum numerus e medio sublatus fuit, aliquid praeter solitum venenati et contagiosi in se habere videbantur, nunc autem quae Dei est gratia saniorem spiramus auram. Observavi aliquid extraordinarii circa barometrum nupero 29. Novemb. quo die mercurius hic ad tantam ascendit altitudinem, nempe 27¾ pollicum Paris. ad quam intra biennium ascendisse non deprehendi, et tamen eo die et pluribus sequentibus omnia contraria eveniebant ratione tempestatis, quae alias evenire solent mercurio tantam altitudinem occupante; nam aër tum erat maxime pluviosus et humidus ut ex hygroscopio cognovi, et etiam subtepidus ut thermometrum monstrabat; qui aëris et mercurii status non sine aliquo stupore meo per aliquot dies continuos duravit: quid tum temporis apud vos fuerit observatum lubens equidem intellexerim. Quod superest vale et me quod soles amare perge.

Dabam Basileae a. d. IV Xbris MDCCIX.

Clariss. Fratri plurimam meis verbis salutem.


Fussnoten

  1. Bernoulli, Johann I/Eglinger, Nicolaus, Dissertatio De Effervescentia et Fermentatione ..., Basileae (J. Bertsche) 1690 (= Op. I).
  2. Bernoulli, Johann I/Gockinga, Scato, Disputatio Medico-Physica de Nutritione ..., Groningae (C. Zandt) 1699 (= Op. LIII).
  3. Bernoulli, Johann I/Hoorn, Henrik Casimir, Disputatio philosophica de corporum gravitate et levitate ..., Groningae (C. Zandt) 1705 (= Nr. 215).
  4. Bernoulli, Johann I/Themmen, Phoebus, Dissertatio Philosophica de Aëris gravitate et elasticitate ..., Groningae (C. Zandt) 1701 (= Nr. 213).
  5. Diese Schrift ist anscheinend nicht erhalten.
  6. Bernoulli, Johann I/Gockinga, Scato, Dissertatio physica de fontium origine ..., Groningae (C. Barlinck Hof) 1705 (= Nr. 219).
  7. Bernoulli, Johann I/Trip, Scato, Disputatio Philosophica De Vacuo ..., Groningae (C. Barlinck-Hof) 1705 (= Nr. 216).
  8. Johann I Bernoulli hielt die Disputatio de Anima Brutorum 1702 in Groningen. Zum Inhalt der Disputation siehe Johann I Bernoulli an Burchard de Volder von 1702.03.28. Sie ist anscheindend nicht erhalten.
  9. Diese Schrift ist anscheinend nicht erhalten.
  10. Siehe dazu das Werkverzeichnis von Johann I Bernoulli.
  11. Scheuchzer, Johann Jakob, Seltsamer Naturgeschichten des Schweizer-Lands wochentliche Erzehlung (Beschreibung der Natur-Geschichten des Schweizerlands, Teil 1), Zürich (J. J. Scheuchzer) 1706.


Zurück zur gesamten Korrespondenz