Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1708.09.14)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 5. August 2015, 15:58 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Padova
Datum 1708.09.14
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.361-362
Fussnote



File icon.gif Vir Celeberrime, Amice Colend.me

Ante octiduum ad suavissimas Tuas[1] mihi respondere non vacavit variis distracto negotiis, nunc vero quasi eo momento quo S. Communionis ergo, in Palatio Legati Angliae[2] extraordinarii proxima domenica celebrandae Venetias me confero, ubi prouti hactenus ita et porro Cel. Fratris Tui[3] commodis invigilare non intermittam, ea de re Cel. Fardellam[4] quotiescunque ad eundem do literas hortor et rogo indesinenter, is mihi pollicitus est, se cum Excell.mis Reformatoribus[5] efficaciter in favorem Cl. Fratris Tui esse loquuturum proxima oblata occasione. Quantum ad fasciculum librorum attinet nondum Curiam[6] pervenire potuit quoniam Rhetii illi Engadinenses propter nimiam nivium altitudinem qua Montes conscendendi tegebantur, eo usque nondum pervenire potuerunt, interim hoc tempore fasciculum jam Dn. Ioanni Baverio[7] redditam fore spero qui postea ad Te eundem curabit. Quod Clar. noster Iselius[8] apud Vos laetus et sanus transierit gaudeo, et nisi eum dudum jam abiisse existimarem eidem per Te salutem meam libenter denuntiarem id quod erga Clariss. Fratrem Tuum Ioannem praestitum velim. Hisce vale et porro ama Celeberr.mi Nominis Tui studiosissimum Hermannum

Patavii 14 7bris 1708.

Epistolam ad Scherardum Dn. Dn. Jamineau[9] et Brousseau[10] reddi curavi Venetiis.


Fussnoten

  1. $Brieflink
  2. $N
  3. $N
  4. Fardella, Michelangelo (1650-1718) BIBB
  5. $N
  6. Chur.
  7. $N
  8. $N
  9. $N
  10. $N


Zurück zur gesamten Korrespondenz