Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1708.09.14)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Padua
Datum 1708.09.14
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.361-362
Fussnote



File icon.gif Vir Celeberrime, Amice Colend.me

Ante octiduum ad suavissimas Tuas[1] mihi respondere non vacavit variis distracto negotiis, nunc vero quasi eo momento quo S. Communionis ergo, in Palatio Legati Angliae extraordinarii proxima domenica celebrandae[2] Venetias me confero, ubi prouti hactenus ita et porro Cel. Fratris Tui[3] commodis invigilare non intermittam, ea de re Cel. Fardellam[4] quotiescunque ad eundem do literas hortor et rogo indesinenter, is mihi pollicitus est, se cum Excell.mis Reformatoribus[5] efficaciter in favorem Cl. Fratris Tui esse loquuturum proxima oblata occasione. Quantum ad fasciculum librorum attinet nondum Curiam[6] pervenire potuit quoniam Rhetii illi Engadinenses propter nimiam nivium altitudinem qua Montes conscendendi tegebantur, eo usque nondum pervenire potuerunt, interim hoc tempore fasciculum jam Dn. Ioanni Baverio[7] redditam fore spero qui postea ad Te eundem curabit. Quod Clar. noster Iselius[8] apud Vos laetus et sanus transierit gaudeo, et nisi eum dudum jam abiisse existimarem eidem per Te salutem meam libenter denuntiarem id quod erga Clariss. Fratrem Tuum Ioannem praestitum velim. Hisce vale et porro ama Celeberr.mi Nominis Tui studiosissimum Hermannum

Patavii 14 7bris 1708.

Epistolam ad Scherardum[9] Dn. Dn. Jamineau et Brousseau[10] reddi curavi Venetiis.


Fussnoten

  1. Dieser Brief Scheuchzers an Hermann ist nicht erhalten.
  2. Als Protestant (er war sogar als Basler "Candidatus Sacri Ministerii" berechtigt, eine Pfarrstelle zu übernehmen) musste Jacob Hermann den Gottesdienst im Haus des englischen Gesandten in Venedig besuchen, was seine anfänglichen Bedenken bei der Annahme einer Professorenstelle im katholischen Padua verstärkt haben dürfte.
  3. Johannes Scheuchzer (1684-1738).
  4. Michelangelo Fardella (1650-1718).
  5. Die venezianischen "riformatori" waren für die Besetzung der Professorenstellen in Padua zuständig.
  6. Chur.
  7. Johann Ulrich Bavier (1669-1749), von 1707 bis 1742 Pfarrer in Chur (Matrikel Basel IV, Nr. 1225).
  8. Jakob Christoph Iselin (1681-1737).
  9. William Sherard (1659-1728), Botaniker, von 1703 bis 1716 britischer Konsul und Vertreter der Levant Company in Smyrna.
  10. Vertreter des gleichnamigen britischen Handelshauses in Venedig. Siehe den Brief von 1708.06.16.


Zurück zur gesamten Korrespondenz