Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1708.08.25)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 5. August 2015, 15:58 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Padova
Datum 1708.08.25
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.359-360
Fussnote Siegelspuren



File icon.gif Vir Cleberrime Fautor et Amice honoratiss.me

Aliquot elapsae sunt septimanae ex quo transmissum mihi fasciculum Moyvraeanorum[1] et Cheyneanorum[2] velut Herculi clavam Postarum hic Magistro extorsi, nam cum is exorbitans plane pretium pro portorio Mediolano[3] Patavium[4] usque exegisset solo praetextu quod Mstorum[5] titulo Cursoris libro inscriptus esset fasciculus. Sed ipsa autopsia contrarii continctus rationi tandem cessit pretium accipiens sex librarum venetarum loco quod ab initio sedecim postularet. Tibi vero, Clariss. Vir gratias denuo ago maximas rogoque ut si quid grati hisce in oris praestare possim libere mea utaris opera quam promptam tibi semper offero. Nescio adhuc an fasciculum librorum quem ab aliquo jam tempore ad Te curaram Tigurum delatus sit, ei inclusus erit alius ad Parentem meum,[6] quem cum significatione sumptuum pro portorio erogatorum Basileam, si placet, curabis; Contenta Tui fasciculi Iam Tibi nota puto. Npe[7] 1 Adversaria Anatomica[8] pro Te,[9] 1 pro Dn. Fratre[10] et tertium forsan erit in Angliam mittendum, de quo Cl. Morgagna[11] Cl. Fratri haud dubie jam scripsit. 1 De Idearum natura et vitiis Dni Guilelmini[12] quod tibi mitto et 1 Donzelini de Matheseos usu in Mathematica[13] pro Cl. Fratre Tuo. Parens meus tractatum Algebraicum[14] Parisiis pro me ad Basileam missum accepit, et roganti quo modo mihi transmitti possit cum Eisenschmidii tractatulo de Mensuris et Ponderibus antiquorum[15] respondi ut simpliciter ad Te curetur, ignosce huic meae libertati rogoque ut postquam acceperis Curiam ulterius expedire digneris. Nihil aliud superest quam ut me ut alias sic et nunc profitear Celeberrimi N[omin]is[16] Tui Cultorem perpetuum I. Hermannum

Patavii d. 25 Augusti 1708.

File icon.gif A Monsieur

Monsieur Jean Jaques

Scheuchzer tres Celebre

Medecin à

Zurich


Fussnoten

  1. $N
  2. $N
  3. $Kommentar. Mailand
  4. $Kommentar. Padua
  5. Manuscriptorum.
  6. $N
  7. Nempe.
  8. $Bibliogr.
  9. Dieses Komma wurde ergänzt.
  10. $N
  11. $N
  12. $Bibliogr.
  13. $Bibliogr.
  14. $Bibliogr.
  15. $Bibliogr.
  16. Textverlust durch Papierschaden.


Zurück zur gesamten Korrespondenz