Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1708.08.25)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Padua
Datum 1708.08.25
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.359-360
Fussnote Siegelspuren



File icon.gif Vir Cleberrime Fautor et Amice honoratiss.me

Aliquot elapsae sunt septimanae ex quo transmissum mihi fasciculum Moyvraeanorum et Cheyneanorum[1] velut Herculi clavam Postarum hic Magistro extorsi, nam cum is exorbitans plane pretium pro portorio Mediolano[2] Patavium[3] usque exegisset solo praetextu quod Mstorum[4] titulo Cursoris libro inscriptus esset fasciculus. Sed ipsa autopsia contrarii continctus rationi tandem cessit pretium accipiens sex librarum venetarum loco quod ab initio sedecim postularet. Tibi vero, Clariss. Vir gratias denuo ago maximas rogoque ut si quid grati hisce in oris praestare possim libere mea utaris opera quam promptam tibi semper offero. Nescio adhuc an fasciculum librorum quem ab aliquo jam tempore ad Te curaram[5] Tigurum delatus sit, ei inclusus erit alius ad Parentem meum,[6] quem cum significatione sumptuum pro portorio erogatorum Basileam, si placet, curabis; Contenta Tui fasciculi Iam Tibi nota puto. Npe[7] 1 Adversaria Anatomica[8] pro Te,[9] 1 pro Dn. Fratre[10] et tertium forsan erit in Angliam mittendum, de quo Cl. Morgagna[11] Cl. Fratri haud dubie jam scripsit. 1 De Idearum natura et vitiis Dni Guilelmini[12] quod tibi mitto et 1 Donzelini de Matheseos usu in Mathematica[13] pro Cl. Fratre Tuo. Parens meus tractatum Algebraicum[14] Parisiis pro me ad Basileam missum accepit, et roganti quo modo mihi transmitti possit cum Eisenschmidii tractatulo de Mensuris et Ponderibus[15] respondi ut simpliciter ad Te curetur, ignosce huic meae libertati rogoque ut postquam acceperis Curiam[16] ulterius expedire digneris. Nihil aliud superest quam ut me ut alias sic et nunc profitear Celeberrimi N[omin]is[17] Tui Cultorem perpetuum I. Hermannum

Patavii d. 25 Augusti 1708.

File icon.gif A Monsieur

Monsieur Jean Jaques

Scheuchzer tres Celebre

Medecin à

Zurich


Fussnoten

  1. Gemeint sind Moivre, Abraham de, Animadversiones in D. Georgii Cheynaei Tractatum de fluxionum methodo inversa ..., Londini (E. Midwinter) 1704, und Cheyne, George, Rudimentorum methodi fluxionum inversae specimina: quae responsionem continent ad animadversiones Ab. de Moivre in Librum G. Chaeynei ..., Londini (B. Motte) 1705.
  2. Mailand.
  3. Padua.
  4. Manuscriptorum.
  5. Diese Büchersendung an Scheuchzer, deren Inhalt unten aufgezählt wird, wurde wahrscheinlich nach dem Brief von 1707.09.28 abgesandt.
  6. German Hermann (1648-1729).
  7. Nempe.
  8. Morgagni, Giovanni Battista, Adversaria anatomica prima ... multis deinde accessionibus, novisque iconismis adaucta ..., Bononiae [Bologna] (F. Pisarri) 1706.
  9. Dieses Komma wurde ergänzt.
  10. Johannes Scheuchzer (1684-1738).
  11. Giovanni Batista Morgagni (1682-1771).
  12. Als Autor dieser pseudonymen Schrift gilt Domenico Guglielmini (1655-1710). Er hat sie aber unter dem Titel Josephi Donzelini, Antonii filii Cossentini Symposium medicum sive Quaestio convivalis de usu mathematum in arte medica, Venetiis (A. Pavini) 1707, veröffentlicht. Laut Maffioli irrt sich Hermann, wenn er dieses Werk Morgagni zuschreibt, da Morgagni sich bloss um die Herausgabe des Büchleins gekümmert hatte. Siehe dazu Maffioli, Cesare S., Domenico Guglielmini, in: Professori a Padova, pp. 519-521.
  13. Siehe vorhergehende Anmerkung.
  14. Dieser algebraische Traktat ist nicht identifiziert.
  15. Eisenschmid, Johann Caspar, De ponderibus et mensuris veterum Romanorum, Graecorum, Hebraeorum; Nec non de valore pecuniae veteris, disquisitio nova: Testimoniis vetustis, rationibus, experimentis, calculis, recens factis, suffulta, Argentorati [Strassburg] (Th. Lerse) 1708.
  16. Chur.
  17. Textverlust durch Papierschaden.


Zurück zur gesamten Korrespondenz