Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johannes (1706.12.21)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 9. Juli 2015, 15:21 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Ort Basel
Datum 1706.12.21
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 347, pp.97-98
Fussnote



File icon.gif Vir Celeberrime, Amice suavissime

Accepi hoc mane duos fasciculos a Dn. Fratre,[1] continentes Exemplaria sex utriusque tomi Novorum suorum naturalium Helvetiae,[2] pro Dn. König[3] a quo pro Te etiam Baylii Dictionarium[4] accepi pro quo sibi satisfactum fatetur accepta pecunia quam mihi transmiseres ipsi tradendam viz. 9 Ludovicos aureos, Ludovicum unum aureum reliquamque monetam. In altero quoque erant supplementa eorundem Novorum quae mihi deerant sed quorum pretium quod doleo mihi indicare haud voluit Clariss. Frater, pro quibus et pro Novis literariis meo nomine ipsi gratias agas maximas rogo[5] donec occasionem nanciscar ejus erga me merita insignia utcunque demerendi, meque excuses pariter si hodie ad eundem literas do nullas quas mihi prae temporis angustia impossibile fuisset ad eum exarare, proximo tamen die Sabbathi officio meo non deero.[6] Ignoscas mihi etiam[7] atque etiam rogo si nihil hac vice de Baylii Dictionario accipis, propter eandem temporis concisam brevitatem cogor id ad proximam differre occasionem, qua curabo ut aeque intemerate[8] id Dictionarium accipies ac Commentarios Academiae Regiae Scientiarum[9] quos Vobis placere plurimum gaudeo mihi quoque multum arrident duos ultimos annos quos incompactos Parisiis accepi. Postremo dicas mihi quid factum velis cum Ludovico Tuo aureo quem mihi transmisisti cum novem argenteis redundantem, cum Baylii si vis Lexico tibi restitui Curabo. Vale et me quantum placet utere Celeberrimi Nominis Tui addictissimo Hermanno

Raptissime Basileae 21 Xbris[10] 1706.


Fussnoten

  1. Johann Jakob Scheuchzer (1672-1733).
  2. Scheuchzer, Johann Jakob, Naturgeschichten des Schweizerlands (Beschreibung der Natur-Geschichten des Schweizerlands, Teil 1 und 2), Zürich (J. J. Scheuchzer) 1706 und 1707.
  3. Johann Ludwig König (1653-1711).
  4. Bayle, Pierre, Dictionaire historique et critique ... Seconde édition revuë, corrigée et augmentée par l’auteur, 3 vols., Rotterdam (R. Leers) 1702.
  5. Zum Inhalt dieses Paketes siehe den Brief von 1706.12.15.
  6. Jacob Hermann an Johann Jakob Scheuchzer von 1706.12.25.
  7. Im Manuskript steht "Ignoscas mihi etiam etiam".
  8. Im Manuskript steht "itemerate".
  9. Es handelt sich um die von Varignon übersandten Bände der Mém. Paris. Siehe dazu den Brief Hermanns von 1706.12.01.
  10. Im Manuskript steht "Xbri".


Zurück zur gesamten Korrespondenz