Wolff, Christian an Bernoulli, Johann I (1706.04.29)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 13. Juli 2010, 08:05 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Wolff, Christian, 1679-1754
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Leipzig
Datum 1706.04.29
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 671, Nr.1*
Fussnote



File icon.gif (Salv. Tit)

Vir Celeberrime.

Ex litteris Dni Leibnitii intellexi, desiderari a Te exemplar dissertationis meae de Analysi calculi differentialis[1]. Quamvis vero eam unice in usum auditorum meorum conscripserim, ut haberent leges calculi in collegiis privatis captui eorum accomodatis exemplis illustrandas, adeoque non dignam censeam, quae in conspectum Analystae summi prodeat; jubenti tamen parendum esse duxi. Mitto igitur eam; sed lubentius mitterem alteram de Loquela,[2] tribus circiter abhinc annis publice ventilatam, ex quam 4 fere abhinc annis de Philosophia Practica Universali methodo mathematica[3] conscriptam publice examinandam itidem proposui, modo exemplaria nancisci potuissem. Multum me juvant veritates demonstratae, juvant profundae. Sed is hactenus rerum mearum est status, ut collegiis habendis et libris tum Mathematicis, tum Philosophicis, tum subinde in illorum defectu et Theologicis excerpendis, quo excerpta Actis nostris inserantur, plurimum tempus teram, nec propriis meditationibus vacare multum queam. In collegiis vero abstrusae meditationes vix desiderantur. In magno studiosorum numero aegre octo vel decem numero, qui Analysi operam dant et sublimiora hujus scientiae degustant. In Astronomia et Optica vulgaria discere volupe est: altiora non curant. Nonnisi semel tam felici File icon.gif esse licuit, ut duo Astronomiam Geometricam, seu methodos ex observationibus per calculum Trigonometricum supputandi phaenomena et Tabulas Astronomicas construendi sibi explicari gestierint. Architecturae magis ad palatum sunt: sed multum mihi a verae scientiae limitibus abesse videntur, imprimis Civilis. Non sine sumtibus aliquibus mihi comparavi Vitruvium cum notis Perraltii[4], eundem cum commentariis Rivii[5], Vignolam cum commentariis Davilierii,[6] Serlium[7], Palladium[8], Scamozzum[9], Goldmannum cum Annotationibus Sturmii[10], Architecturam parallelam[11] Parisiis in fol. editam, Blondelli Cursum Architectonicum[12], Perraltii opus de Ordinibus,[13] Goldmanni Tractatum de Stylometris,[14] Bulleti Architecturam practicam,[15] compendium Architectonicum Lauterbachii[16]: magna cum cura evolvi omnes, haud quaquam tamen tales deprehendi, quales Vitruvius esse vult Architector, inprimis ubi ad doctrinam de ornatu perventum. Meditanti igitur, num quae inveniri possint fundamenta, quibus aedificiorum pulchritudo superstruatur, quaedam occurrerunt, quae quidem nondum digerere licuit, quia tamen non prorsus de nihilo videntur, eorum summam data hac commoda occasione censurae tuae submittere pace tua constitui. Illud quidem satis liquet, pulchra dici, quae placent; placere, quae voluptatem excitant. Sed hae notiones admodum confusae sunt, nec conclusionibus scientificis deducendis inserviunt. Ut igitur geneticam pulchritudinis notionem adipiscerer, juxta methodum in entium realium naturis a posteriori investigandis mihi familiarem, ad casum aliquem File icon.gif singularem, in quo aliquid pulchrum dicimus, respiciendum esse duxi, notionibus enim singularibus si substituantur universales in iis involutae, generalis formabitur pulchritudinis conceptus. Sed quia de rerum pulchritudine diversa saepius feruntur judicia, talis seligendus erat casus, in quo nihil praejudicio tribui certus essem. En igitur, qualem assumam! Depingat Grachus bufonem eo artificio, ut imaginem contuitus praesentem adesse credat bufonem. Accedat Cajus a bufonibus sibi valde metuens. Hic ad contuitum imaginis horrore concutietur et fugam parabit. Fugientem revocet Cornelius, ipsique imaginem nonnisi bufonis esse demonstret: quin Cajus pulchritudinem imaginis mirabundus praedicet, fieri non potest. Pulchram igitur in praesente casu Cajus Grachi dicit imaginem, quia rem, quam exprimere debebat, perfectissime exprimit, adeoque advertit, Grachum propositum sibi finem ex asse consecutum. Sed rei cum fine, propter quem est, convenientiam perfectionem voco. Unde jam apparet, animadversam rei perfectionem, seu cum fine ipsius convenientiam esse pulchritudinem. Ex hac definitione consequitur: 1. Pulchra placere debere, quia quae placent voluptatem excitant, in sensu perfectionis consistentem. 2. pulchra haberi posse, quae non sunt, et contra, nempe ob praejudicium aliquod vel de fine, vel de convenientia cum fine, vel denique autoritatis. 3. per errorem haberi posse pro pulchro, quod rebus vere pulchris conjunctum visum fuit. 4. diversa de rerum pulchritudine ab hominibus diversis formari posse judicia. 5. pulchritudinis aedificiorum regulas inveniri, si cogitemus fines singularum partium aedificii, et qualis earum esse debeat materia, situs et dimensionum proportio, ut fines, quorum gratia sunt, exactissime obtineantur. E. gr. si sermo fueFile icon.gifrit de pulchritudine fenestrarum, evidens est, fines earum esse lumen in conclave immittere, aëri circulanti transitum subinde permittere, in plateam vel aream subdialem prospectum concedere etc. Quibus consideratis liquet, ratione materiae fenestras ex tabulis vitreis admodum pellucidis paratas pulchriores esse iis, quae ex orbibus, praesertim minoribus, componunt[ur]; ratione dimensionum eas esse pulchriores, quorum minor latitudo, quam altitudo, quia lumen coelitus defluens magis secundum altitudinem, qu[am] latitudinem hauritur: inprimis ratione proportionis dimensionum pulch[er]rimas esse biquadratas, quia non placent proportiones, nisi quas oculus dim[e]tiri valet, vi def. pulchrit. etc. Hoc supposito fundamento regulas aedificii excitandi demonstrativas dare, et partium inprimis tum inter se, tum ad totum, tum dimensionum in singulis proportiones accurate demonstrare sicque Architectonicam Geometriae theoretico-practicae simillimam redder[e] haud difficile foret. Enimvero veniam exorem necesse est, quod altiores meditationes levioribus hisce interrumpendi licentiam mihi sumserim. Dn. Pfautzius, P. Math. maxime invitus, immo tota fere Facultate invita, sibi obtrudi vidit substitutum, hominem fastu ob calendariographiam,[17] qua unice pollet, turgidum, Elementorum Euclidis et definitionum Astronomicarum ignarum, quemadmodum ex ejus Programmate apparet, in quo parallaxin esse asserit fallaciam visus, qua objecta remota vicini[s] minora apparent.[18] Is est rerum nostrarum status. Vale et favore tuo complectere,

Vir Celeberrime, Tui observantissimum Christianum Wolfium. A. M.[19]

Dabam Lipsiae. d. 29 Apr. 1706.

P. S. Novus substitutus abitum in Galliam et Angliam sumtibus regiis parat.


Fussnoten

  1. Wolff, Christian, Dissertatio Algebraica De Algorithmo Infinitesimali Differentiali Quam Gratioso indultu Amplissimi Philosophorum Ordinis in Academia Lipsiensi Pro Loco in eodem obtinendo postrema vice disputaturus publico Eruditorum examini in Auditorio Majori ad d. XX. Decembr. A. O. R. VDCCIV. submittet M. Christianus Wolfius, Vratislaviensis. Lipsiae, Typis Christiani Goezii.
  2. Wolff, Christian, Disquisitio Philosophica de Loquela, quam amplissimae Facult. Philosophicae gratioso indultu A. O. M. MDCCIII. die 20. Decembris Horas locoque consuetis, sub Praesidio Dn. M. Christiani Wolfii, Uratislaviensis, Praeceptoris atque Fautoris sui maximoque colendi, Placido Eruditorum Examini submittit Joannes Justus Gravius, Spangenberga Hassus Casselan. Philos. & Medic. Studiosus. Lipsiae, Litteris Christiani Gözii.
  3. Wolff, Christian, Q. D. B. V. Philosophia practica Universalis, Mathematica methodo conscripta, indultuque Superiorum A. O. R. MDCCIII. d. 12. Ianuarii Placidae Eruditorum disquisitioni submissa a M. Christiano Wolfio, Uratislaviensi, & Respondente Laurentio Davide Bollhagen, Starg. Pom. Lipsiae. Typos Christiani Goetzii.
  4. Vitruvius, Marcus Pollius, Les dix livres d'architecture de Vitruve. Paris, 1684
  5. Vitruvius, Marcus Pollius, Zehen Bücher von der Architectur und künstlichem Bauen, Marcus Vitruvius Pollio; erstmals verteutscht durch Gualther Hermenius Rivius, Nürnberg (Johan Petreius) 1548
  6. Vignola, Giacopo, Aviler, Augustin-Charles d', Cours d'architecture qui comprend les ordres de Vignole, avec des commentaires, les figures & descriptions de ses plus beaux bâtimens, & de ceux de Michel-Ange, plusieurs nouveaux desseins, ornements & préceptes concernant la distribution, la décoration, la matière & la construction des édifices, la maçonnerie, la charpenterie, la couverture, la serrurerie, la menuiserie, le jardinage & tout ce qui regarde l'art de bâtir avec une ample explication par ordre alphabetique de tous les termes par le Sieur A. C. Daviler. Paris chez Nicolas Langlois, 1691 (?)
  7. Serlio, Sebastiano, Tutte l'opere d'architettura di Sebastiano Serlio bolognese dove si trattano in disegno quelle cose che sono più necessarie all'architetto, et hora di nuovo aggiunto, oltre il libro delle porte, gran numero di case private nella città et in villa, et un indice copiossimo raccolto per via di considerazioni da m. Gio. Domenico Scamozzi. In Venezia 1584
  8. Palladio, Andrea. I quattro Libri dell'Architettura di Andrea Palladio. Venedig 1570
  9. Scamozzi, Vincenzo, L'idea della architettura universale di Vincenzo Scamozzi, architetto veneto; Prima ed., Venetia per Giorgio Valentino, 1615
  10. Goldmann, Nicolaus, Vollständige Anweisung zu der Civil-Bau-Kunst Nicolai Goldmann; vermehret von Leonhard Christoph Sturm. Leipzig. 1708
  11. Fréart, Roland, Parallele De L'Architecture Antique Et De La Moderne: avec un recueil des dix principaux autheurs qui ont écrit des cinq ordres, sçavoir, Palladio et Scamozzi..., Paris 1650
  12. Blondel, François, Cours d'Architecture enseigné dans l'Academie royale d'architecture par M. François Blondel. A Paris Chez l'Auteur, 1698 [2. ed.]
  13. Perrault, Claude, Ordonnance des cinq espèces de colonnes selon la méthode des anciens. Paris, 1683
  14. Goldmann, Nikolaus, Tractatus de stylometris sive instrumentis quibus quinque ordines architecturae methodo quâ facilior inveniri nequit, expeditius et accuratius longe quam ullo proportionatorio in modica et maiuscula forma designantur = Gebrauch dehr Baustäbe durch dehrer hülffe Die fünf Ordnungen der Baukunst aufs aller leichteste, ... in großer und kleiner Form abgebildet werden inventore Nicolao Goldmanno. Lugduni Batavorum, apud autorem apud Philippum de Croy, 1662
  15. Bullet, Pierre, Architecture pratique, Paris, 1691
  16. Lauterbach, Johann Balthasar, Kurtzer Begriff der alten und neuen harmonischen Civil Bau Kunst durch Joh. Balt. Lauterbach, Leipzig [ca. 1700]
  17. Junius, Ulrich (1670-1726)
  18. Junius, Ulrich, (Programma) [zusammen mit Honold, Matthaeus, Dissertatio Physica De Visu Quam ... Placidae Eruditorum Disquisitioni subiicient Praeses M. Matthaeus Honoldus ... Et Respondens Ulricus Iuni Ulmens. Anno M.DC.XCIV. d. 6. Martii, Ulmae: Kühnius, 1694
  19. Christian Wolff wurde im Januar 1702 von der Universität Leipzig zum Artium Magister (A. M.) promoviert.


Zurück zur gesamten Korrespondenz