Wolff, Christian an Bernoulli, Johann I (1706.04.29)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Wolff, Christian, 1679-1754
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Leipzig
Datum 1706.04.29
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 671, Nr.1*
Fussnote



File icon.gif (Salv. Tit)[1]

Vir Celeberrime.

Ex litteris Dni Leibnitii intellexi, desiderari a Te exemplar dissertationis meae de Analysi calculi differentialis[2]. Quamvis vero eam unice in usum auditorum meorum conscripserim, ut haberent leges calculi in collegiis privatis captui eorum accomodatis exemplis illustrandas, adeoque non dignam censeam, quae in conspectum Analystae summi prodeat;[3] jubenti tamen parendum esse duxi. Mitto igitur eam; sed lubentius mitterem alteram de Loquela,[4] tribus circiter abhinc annis publice ventilatam, ex quam 4 fere abhinc annis de Philosophia Practica Universali methodo mathematica[5] conscriptam publice examinandam itidem proposui, modo exemplaria nancisci potuissem. Multum me juvant veritates demonstratae, juvant profundae. Sed is hactenus rerum mearum est status, ut collegiis habendis et libris tum Mathematicis, tum Philosophicis, tum subinde in illorum defectu et Theologicis excerpendis, quo excerpta Actis nostris inserantur, plurimum tempus teram, nec propriis meditationibus vacare multum queam. In collegiis vero abstrusae meditationes vix desiderantur. In magno studiosorum numero aegre octo vel decem numero, qui Analysi operam dant et sublimiora hujus scientiae degustant. In Astronomia et Optica vulgaria discere volupe est: altiora non curant. Nonnisi semel tam felici File icon.gif esse licuit, ut duo Astronomiam Geometricam, seu methodos ex observationibus per calculum Trigonometricum supputandi phaenomena et Tabulas Astronomicas construendi sibi explicari gestierint. Architecturae magis ad palatum sunt: sed multum mihi a verae scientiae limitibus abesse videntur, imprimis Civilis. Non sine sumtibus aliquibus mihi comparavi Vitruvium cum notis Perraltii[6], eundem cum commentariis Rivii[7], Vignolam cum commentariis Davilierii,[8] Serlium[9], Palladium[10], Scamozzum[11], Goldmannum cum Annotationibus Sturmii[12], Architecturam parallelam[13] Parisiis in fol. editam, Blondelli Cursum Architectonicum[14], Perraltii opus de Ordinibus,[15] Goldmanni Tractatum de Stylometris,[16] Bulleti Architecturam practicam,[17] compendium Architectonicum Lauterbachii[18]: magna cum cura evolvi omnes, haud quaquam tamen tales deprehendi, quales Vitruvius esse vult Architector, inprimis ubi ad doctrinam de ornatu perventum. Meditanti igitur, num quae inveniri possint fundamenta, quibus aedificiorum pulchritudo superstruatur, quaedam occurrerunt, quae quidem nondum digerere licuit, quia tamen non prorsus de nihilo videntur, eorum summam data hac commoda occasione censurae tuae submittere pace tua constitui. Illud quidem satis liquet, pulchra dici, quae placent; placere, quae voluptatem excitant. Sed hae notiones admodum confusae sunt, nec conclusionibus scientificis deducendis inserviunt. Ut igitur geneticam pulchritudinis notionem adipiscerer, juxta methodum in entium realium naturis a posteriori investigandis mihi familiarem, ad casum aliquem File icon.gif singularem, in quo aliquid pulchrum dicimus, respiciendum esse duxi, notionibus enim singularibus si substituantur universales in iis involutae, generalis formabitur pulchritudinis conceptus. Sed quia de rerum pulchritudine diversa saepius feruntur judicia, talis seligendus erat casus, in quo nihil praejudicio tribui certus essem. En igitur, qualem assumam! Depingat Grachus bufonem eo artificio, ut imaginem contuitus praesentem adesse credat bufonem. Accedat Cajus a bufonibus sibi valde metuens. Hic ad contuitum imaginis horrore concutietur et fugam parabit. Fugientem revocet Cornelius, ipsique imaginem nonnisi bufonis esse demonstret: quin Cajus pulchritudinem imaginis mirabundus praedicet, fieri non potest. Pulchram igitur in praesente casu Cajus Grachi dicit imaginem, quia rem, quam exprimere debebat, perfectissime exprimit, adeoque advertit, Grachum propositum sibi finem ex asse consecutum. Sed rei cum fine, propter quem est, convenientiam perfectionem voco. Unde jam apparet, animadversam rei perfectionem, seu cum fine ipsius convenientiam esse pulchritudinem. Ex hac definitione consequitur: 1. Pulchra placere debere, quia quae placent voluptatem excitant, in sensu perfectionis consistentem. 2. pulchra haberi posse, quae non sunt, et contra, nempe ob praejudicium aliquod vel de fine, vel de convenientia cum fine, vel denique autoritatis. 3. per errorem haberi posse pro pulchro, quod rebus vere pulchris conjunctum visum fuit. 4. diversa de rerum pulchritudine ab hominibus diversis formari posse judicia. 5. pulchritudinis aedificiorum regulas inveniri, si cogitemus fines singularum partium aedificii, et qualis earum esse debeat materia, situs et dimensionum proportio, ut fines, quorum gratia sunt, exactissime obtineantur. E. gr. si sermo fueFile icon.gifrit de pulchritudine fenestrarum, evidens est, fines earum esse lumen in conclave immittere, aëri circulanti transitum subinde permittere, in plateam vel aream subdialem prospectum concedere etc. Quibus consideratis liquet, ratione materiae fenestras ex tabulis vitreis admodum pellucidis paratas pulchriores esse iis, quae ex orbibus, praesertim minoribus, componunt[ur]; ratione dimensionum eas esse pulchriores, quorum minor latitudo, quam altitudo, quia lumen coelitus defluens magis secundum altitudinem, qu[am] latitudinem hauritur: inprimis ratione proportionis dimensionum pulch[er]rimas esse biquadratas, quia non placent proportiones, nisi quas oculus dim[e]tiri valet, vi def. pulchrit. etc. Hoc supposito fundamento regulas aedificii excitandi demonstrativas dare, et partium inprimis tum inter se, tum ad totum, tum dimensionum in singulis proportiones accurate demonstrare sicque Architectonicam Geometriae theoretico-practicae simillimam redder[e] haud difficile foret. Enimvero veniam exorem necesse est, quod altiores meditationes levioribus hisce interrumpendi licentiam mihi sumserim. Dn. Pfautzius[19], P. Math. maxime invitus, immo tota fere Facultate invita, sibi obtrudi vidit substitutum, hominem fastu ob calendariographiam,[20] qua unice pollet, turgidum, Elementorum Euclidis et definitionum Astronomicarum ignarum, quemadmodum ex ejus Programmate[21] apparet, in quo parallaxin esse asserit fallaciam visus, qua objecta remota vicini[s] minora apparent. Is est rerum nostrarum status. Vale et favore tuo complectere,

Vir Celeberrime, Tui observantissimum Christianum Wolfium. A. M.[22]

Dabam Lipsiae. d. 29 Apr. 1706.

P. S. Novus substitutus abitum in Galliam et Angliam sumtibus regiis parat.


Fussnoten

  1. Salvis Titulis = unter Weglassung der Titel.
  2. Wolff, Christian, Dissertatio Algebraica De Algorithmo Infinitesimali Differentiali, Quam Gratioso indultu Amplissimi Philosophorum Ordinis in Academia Lipsiensi Pro Loco in eodem obtinendo postrema vice disputaturus publico Eruditorum examini in Auditorio Majori ad d. XX. Decembr. A. O. R. MDCCIV submittet M. Christianus Wolfius, Vratislaviensis. Lipsiae (Chr. Goetze) 1704. Wolff hatte diese Dissertation Leibniz gewidmet und diesem übersandt. Leibniz bedankt sich in seinem Brief von 1705.02.21 (GWLB LBr. 1010 Bl. 3a-3b). Er freut sich, in Wolff einen der ersten Wissenschafter in Deutschland zu finden, der seine Differentialrechnung bearbeitet. Bisher hätten dies nur Schweizer und Briten sowie Franzosen getan. Leibniz macht zugleich einige kritische Anmerkungen zu Wolffs Text. In diesem und auch in den folgenden Briefen von Leibniz an Wolff findet sich aber kein Hinweis auf eine Bitte, die Dissertation an Johann Bernoulli zu senden.
  3. Jacob Hermann, der Wolffs übersandte Dissertation offenbar bei Johann Bernoulli einsehen konnte, äussert sich in seinem Brief an Johann Jakob Scheuchzer von 1707.02.09 sehr negativ über deren Inhalt.
  4. Wolff, Christian, Disquisitio Philosophica de Loquela, quam amplissimae Facult. Philosophicae gratioso indultu A. O. M. MDCCIII. die 20. Decembris Horas locoque consuetis, sub Praesidio Dn. M. Christiani Wolfii, Uratislaviensis, Praeceptoris atque Fautoris sui maximoque colendi, Placido Eruditorum Examini submittit Joannes Justus Gravius, Spangenberga Hassus Casselan. Philos. & Medic. Studiosus, Lipsiae (Chr. Goetze) 1703. Auch diese Dissertation hatte Wolff an Leibniz gesandt, der sich in seinem Brief von 1706.08.20 (GWLB LBr. 1010 Bl. 15-16) dafür bedankt und dort ebenfalls einige Anmerkungen dazu macht.
  5. Wolff, Christian, Q. D. B. V. Philosophia practica Universalis, Mathematica methodo conscripta, indultuque Superiorum A. O. R. MDCCIII. d. 12. Ianuarii Placidae Eruditorum disquisitioni submissa a M. Christiano Wolfio, Uratislaviensi, & Respondente Laurentio Davide Bollhagen, Starg. Pom., Lipsiae (Chr. Goetze) 1703. Leibniz bedankt sich in seinem Brief von 1705.02.21 (GWLB LNr 1010 Bl. 3a-3b) auch für diese Dissertation und kommentiert dieselbe.
  6. Vitruvius, Marcus Pollius [Perrault, Claude (ed.)], Les Dix Livres D'Architecture De Vitruve. Corrigez Et Tradvits nouvellement en François, avec des Notes & des Figures, Paris (J. B. Coignard) 1673.
  7. Vitruvius, Marcus Pollio [Ryff, Walther Hermann (ed.)], Des allernamhafftigisten vnnd Hocherfarnesten Roemischen Architecti vnnd Kunstreichen Werck oder Bawmeysters Marci Vitruuij Pollionis Zehen Buecher von der Architectur vnd kuenstlichem Bawen: Ein Schlüssel vnd einleytung aller Mathematischen vnnd Mechanischen Künst Scharpffsinniger fleissiger nachtrachtung oder Speculation künstlicher Werck ... ; Alles mit schoenen künstlichen Figuren vnnd Antiquiteten vnd sonderlichen Commentarien ... gezieret vnd erkleret... Erstmals verteütscht vnnd in Truck verordnet Durch D. Gualtherum H. Riuium Medic. & Mathem., Basel (S. Henricpetri) 1575.
  8. Vignola, Giacopo [Aviler, Augustin-Charles d' (ed.)], Cours d'architecture qui comprend les ordres de Vignole, avec des commentaires, les figures & descriptions de ses plus beaux bâtimens, & de ceux de Michel-Ange, plusieurs nouveaux desseins, ornements & préceptes concernant la distribution, la décoration, la matière & la construction des édifices, la maçonnerie, la charpenterie, la couverture, la serrurerie, la menuiserie, le jardinage & tout ce qui regarde l'art de bâtir avec une ample explication par ordre alphabetique de tous les termes par le Sieur A. C. Daviler, Paris (N. Langlois) 1691.
  9. Serlio, Sebastiano, Tutte l'opere d'architettura di Sebastiano Serlio bolognese dove si trattano in disegno quelle cose che sono più necessarie all'architetto, et hora di nuovo aggiunto, oltre il libro delle porte, gran numero di case private nella città et in villa, et un indice copiossimo raccolto per via di considerazioni da m. Gio. Domenico Scamozzi, Venetia (F. de' Franceschi) 1584.
  10. Palladio, Andrea, I quattro Libri dell'Architettura ..., Venetia (D. de' Franceschi) 1570.
  11. Scamozzi, Vincenzo, L'idea della architettura universale di Vincenzo Scamozzi, architetto veneto; Prima ed., Venetia (G. Valentino) 1615 oder Scamozzi, Vincenzo, Discorsi sopra l'antichità di Roma, Venetia (F. Zileti) 1582.
  12. Goldmann, Nikolaus, Vollständige Anweisung zu der Civil-Bau-Kunst ...; Mit der Ersten Ausübung der Goldmannischen Bau-Kunst und dazu gehörigen XX. Rissen nebst Erfindung der Sechsten und Teutschen Ordnung vermehret von Leonhard Christoph Sturm, Braunschweig (H. Kessler) 1699.
  13. Fréart, Roland, Parallele De L'Architecture Antique Et De La Moderne: avec un recueil des dix principaux autheurs qui ont écrit des cinq ordres, sçavoir, Palladio et Scamozzi..., Paris 1650.
  14. Blondel, François, Cours d'Architecture enseigné dans l'Academie royale d'architecture ..., 5 parties, Paris (L. Roulland) 1675-1683.
  15. Perrault, Claude, Ordonnance des cinq espèces de colonnes selon la méthode des anciens, Paris 1683.
  16. Goldmann, Nikolaus, Tractatus de stylometris sive instrumentis quibus quinque ordines architecturae methodo quâ facilior inveniri nequit, expeditius et accuratius longe quam ullo proportionatorio in modica et maiuscula forma designantur = Gebrauch dehr Baustäbe durch dehrer hülffe Die fünf Ordnungen der Baukunst aufs aller leichteste, ... in großer und kleiner Form abgebildet werden inventore Nicolao Goldmanno. Lugduni Batavorum [Leiden] (apud autorem), 1662.
  17. Bullet, Pierre, Architecture pratique, Paris 1691.
  18. Lauterbach, Johann Balthasar, Kurtzer Begrieff der Civil-Bau-Kunst, Nach der richtigen So wol alten als neuen Proportion Worinnen nicht allein unterschiedene Mängel der berühmtesten Bau-Meister, entdecket, sondern auch vornehmlich neue Regeln gegeben werden; wie man die fünff Ordnungen der Bau-Kunst in eine bessere Ubereinstimmung bringen soll, Leipzig (J. J. Püschel) 1706.
  19. Christoph Pfautz (1645-1711) war Professor der Mathematik in Leipzig. Neben seinem Schwager Otto Mencke gilt er als Mitbegründer der Acta eruditorum.
  20. Ulrich Junius (1670-1726) war 1705 zum Professor der Mathematik in Leipzig ernannt worden, hatte aber danach ab 1706 eine Bildungsreise unternommen, von der er 1708 nach Leipzig zurückkehrte, um die bereits zuvor begonnenen Arbeiten zur Reform des Kalenders fortzusetzen (s. Zedler, Johann Heinrich (ed.), Grosses vollständiges Universal-Lexicon Aller Wissenschafften und Künste. Bd. 14, Leipzig 1735, Spalte 1639-1640). Junius wurde 1711 Nachfolger von Christoph Pfautz auf dessen Lehrstuhl in Leipzig.
  21. Dieses Programma von Ulrich Junius konnte bisher nicht identifiziert werden.
  22. Christian Wolff wurde im Januar 1702 von der Universität Leipzig zum Artium Magister (A. M.) promoviert.


Zurück zur gesamten Korrespondenz