Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johannes (1706.03.31)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 9. Juli 2015, 15:21 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Ort Basel
Datum 1706.03.31
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 347, pp.51-52
Fussnote Blatt am oberen Rand beschnitten. Beiliegend Umschlagfragment mit Siegel und Aufschrift "Herma[ ]lensis [ ]cus".



File icon.gif Vir Celeberrime, [... Amice][1] honoratissime

Propter plurimas distractiones factum ut ante octiduum ad gratissimas Tuas[2] respondere non potuerim, nunc iterum tempus mihi adeo coarctatur propter occupationes de quibus suo tempore Tecum agendi occasio feret, ut tantum aliquibus lineolis contentus sis etiam atque etiam rogo; malui enim hac vice pauca quam nihil respondere ne iterata vice officio meo defuisse censear. Quanquam prolixa sit mea erga Te voluntas tamen omnes, ad id re ipsa Tibi probandum, mihi desunt vires quapropter non video qui tantopere meum erga Te affectum quem sane maxime sincerum dicere possum exaggerare possis nisi officii mei me monere volupe Tibi fuisset. Gloxinum nostrum et Harscherum[3] Tuo nomine salutavi Tibique vicissim officia eorum et cultum ut et Cl. Dn. Fratri[4] defero, apud quem quaeso Te, me excusa quod hac vice nullas ad ipsum dem literas. Gloxinum puto Tibi perscripsisse quaenam dissidiae semina Geberus[5] inter nos sparserit adeo ut magis et magis hominis mirer dementiam et sublestam fidem, Tibique facile crediderim File icon.gif Oerianum incessum reliquaque deliranti suo animo satis respondere. Nudius tertius suam dissertationem inauguralem ventilavit Dn. Zwickius[6] cui tamen ob aliam impedimenta non interfui, sed Gloxinus et Dn. Harscherus testes fuerunt oculati plurium gnomarum ex Zwickii ore promanantium quae collectanea illa hic a Te congesta[7] mirum in modum augerent, spero tamen Gloxinum copiam Tibi eorum facturum quae in conflictu observavit et audivit.[8] De florum bulbis optassem ut mihi significasses quarumnam specierum desideres, nam quantum ad me quia florum non magnus sum cultor, ideo de hisce rebus non magnam habeo notitiam rogo itaque ut praecipuas species mihi recenseas egoque maxima cum voluptate eas conquirere studebo tibique postea transmittere, mihique gratulabor ansam mihi praeberi me talem demonstrandi qualem me nunc profiteor Celeberrimi nominis Tui Cultorem perpetuum et Amicum fidissimum Hermann

Basileae pridie Cal. Apr. 1706.

Millies a me quaeso Cel. Dn. Fratrem saluta propter quod me Tibi devinctum habebis.


Fussnoten

  1. Textverlust durch angeschnittene Seite.
  2. Dieser Brief von Johannes Scheuchzer ist anscheinend nicht erhalten.
  3. Nikolaus Harscher (1683-1742).
  4. Johann Jakob Scheuchzer (1672-1733).
  5. Matthias Gloxin hat Johannes Scheuchzer in seinem Brief von 1706.04.08 darüber berichtet. Zu Geber bzw. Caspar Oeri siehe Hermanns Brief von 1706.03.17
  6. Caspar Zwicky (1684-1721) studierte in Basel Medizin und promovierte mit der Dissertatio inauguralis medica de phrenitide. Summo numine aspirante, autoritate et decreto excellentiss. medicorum ordinis in inclyta Rauracorum Universitate, pro summis in medicina honoribus et privilegiis doctoralibus solenniter obtinendis a Casparo Zvickhio, Helv. Glarean. publicae, placidaeque ventilationi subiecta ad diem 29. Martii anni MDCCVI loco horisque solitis, Basileae (J. J. Genath) 1706 (Matrikel Basel IV, Nr. 2129).
  7. Vermutlich handelt es sich hierbei um die im Brief von 1706.03.17 genannte "schedula".
  8. Gloxin sandte Zwickys Dissertation mit seinem Brief von 1706.04.08. Diese Beilage befindet sich heute nicht mehr unter den Briefen. Gloxin beurteilt die Schrift in seinem Brief sehr negativ und bezeichnet sie mit einem Wortspiel als "verZwickt".


Zurück zur gesamten Korrespondenz