Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1705.02.04)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 5. August 2015, 15:58 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Basel
Datum 1705.02.04
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.217-218
Fussnote



File icon.gif Vir Experientissime, et Celeberrime, Fautor et Amice honoratissime.

Ecquid Consilii sequi constituisti, circa Vocationem Tuam Patavinam?[1] nihil profecto magis gratum ac laetum mihi accidere posset, quam si ad eam amplectendam Te propendere audirem, hac enim ratione voti fierem compos Tecum vivendi, commorendi Tuisque gratissimis Conversationibus utendi. Accepi die solis et heri[2] duas Epistolas a Clariss. Fardella[3] eiusdem[4] tenoris imo verbotenus plane conformes, in quibus mihi significat, quod, non obstante quod plures Viri praestantissimi cathedram Mathematicam apud Patavinos ambirent, Excellentissimi nihilominus illius Academiae Proceres unanimi suffragio ad eam invitare me decreverint, meque rogare jusserunt Cel. Dn. Fardellam ut quibus conditionibus quove annuo salario ad eos accedere cogitem iis aperirem, quod mihi mirum videtur cum alibi locorum ab ipsis Academiae Curatoribus praefiniantur Professoralia stipendia, at sine dubio in Italia petere consueverunt a Vocandis Professoribus quantum accipere cupiant pro salario. Quicquid sit, eorum generositati id commisi neque ab ipsis quicquam definiti petere volui. Ecce mitto hic epistolam responsoriam ad Cl. Fardellam[5] quam ut Patavium Curare velis enixe rogo, et quantocyus eo mihi gratius, nam Cl. Fardella me rogavit ut celerrime sibi responderem, cui petito ut morem gererem malui Epistolam meam ad Te dirigere quam nostrae Postae tradere, persuasus quod, quin Tiguri[6] multi sunt Mercatores qui in Italiam negotientur, literas multo celerius in Italiam pervenire possint, quam si immediate Basilea proficiscerentur: in qua opinione multum confirmor dum video quod ea Epistola quam Patavio accepi et hinc directe Basileam versus dirigebatur, quindecim dies in itinere consumserit. Ignosce mihi, Vir Celeberrime tantum negotii Tibi facessenti, Teque etiam atque etiam rogo ut occasionem mihi reddere velis vices Tibi reddendi, hisce paucis Vale et ignosce cunctanti et Celeberrimi Nominis Tui Cultori perpetuo I. Hermanno

Dabam Basileae 4 Febr. 1705.


Fussnoten

  1. Über eine mögliche Berufung Scheuchzers nach Padua sind wir nur aus der Antwort Hermanns von 1705.01.28 unterrichtet. Scheuchzers Mitteilung an Hermann in dieser Angelegenheit ist anscheinend nicht erhalten.
  2. Die Briefe waren also am Sonntag, dem 1. Februar, und am Dienstag, dem 03. Februar 1705, eingetroffen.
  3. Diese beiden ersten Briefe Michelangelo Fardellas an Hermann sind anscheinend nicht erhalten. (Robinet, Empire Leibnizien, p. 98. Hermann nennt als Datum eines dieser beiden Briefe 1705.01.15 (Hermann an Leibniz 1705.04.04. Fardella, Michelangelo (1650-1718) BIBB
  4. Im Manuskript steht "eiusdes".
  5. Auch dieser zur Übermittlung an Fardella hier beigelegte Brief Hermanns scheint nicht erhalten zu sein. Über die Existenz dieses Briefwechsels von Hermann mit Fardella unterrichtet uns auch Jacob Bernoulli in seinem Brief an Leibniz von 1705.02.28, wo er schreibt: "[Hermannus] accepit nuper a Cl. Fardella literas humanitatis plenissima, et nunc alteras expectat, quibus de decreto sibi salario certior reddatur."
  6. Zürich.


Zurück zur gesamten Korrespondenz