Wolff, Christian an Bernoulli, Johann I (1742.11.11)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 13. Juli 2010, 08:19 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Wolff, Christian, 1679-1754
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Halle
Datum 1742.11.11
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 671, Nr.57*
Fussnote



File icon.gif Viro Celeberrimo

Joanni Bernoulli,

Mathematico eminenti,

S. P. D.

Christianus Wolfius.

Multum equidem effluxit temporis, ex quo nihil literarum ad Te dedi, Vir Celeberrime: nullus tamen dubito, quin et primum, et secundum Tomum Juris Naturae,[1] quem ex nundinis ad Te mitti curavi, acceperis atque exinde intellexeris, memoriam Tui mihi semper fore sanctam tuoque favore mihi nihil esse antiquius. Biennium fere effluxit, ex quo Halam redii: sed per totum hoc tempus negotia extraordinaria mihi multa impedimenta objecerunt, quo minus mihi et Musis meis vacare potuerim. Per integrum annum munus Pro-Rectoratus multas mihi molestias creavit, quod hic loci valde onerosum. Et per aestatem praesentem aedibus, quas emi, reparandis novisque aedificiis augendis operam dedi, ut et dignitati respondeant, qua Rex me uti voluit, et commoditati ac jucunditati inserviant. Adjacet iisdem hortus, qui ad easdem pertinet, qualis intra Urbis moenia non reperitur, ut adeo multum temporis fallendum non sit, si animum recreare voluerim. Salario fruor bis mille File icon.gif thalerorum praeter alia accidentia. Facile autem intelliges, me multorum invidia premi. Praeterea eum inveni Halae statum, qui ab illo prorsus diversus, qui fuerat olim me praesente: neque facile sperandum fore, ut pristinus restituatur. Doleo animum Regis initio statim regiminis a Musis ad Martem fuisse conversum et in turbulento hoc Europae statu Musas sibi non multum promittere posse.

Cum adhuc Marburgi essem, Vir Cl. de Gua de Malves dono mihi misit Tractatum geometricum,[2] in quo contendit, veram methodum curvarum proprietates investigandi esse Analysin Cartesianam, non calculum differentialem. Ego tantummodo fugitivo oculo eundem percurrere potui. Tuum est, Vir celeberrime, definire, quaenam methodus tractandis curvis magis conveniat. Quamobrem nisi molestum fuerit, ne tuum de re tanti momenti me ignorare permittas judicium enixe rogo. Mirum sane foret, si methodo, non defectui attentionis tribuendum foret, quod Newtonus Curvas tertii ordinis insufficienter enarraverit.[3] Qui argumentis probabilibus pugnant, id satis probatum existimant ex eo, quod nec Stirlingius, quem Castellus[4] vernaculo sermone vocat tout l'esprit, point de corps, cum demonstrationem dare vellet, non plures Ordinis tertii Curvas dari posse, non oFile icon.gifmnes viderit, licet unam vel alteram adverterit, quae Newtoni aciem effugit. Memini Leibnitium aliquando desiderasse, cum de Enumeratione Curvarum tertii Ordinis a Newtono facta mecum colloqueretur, quod non dederit Demonstrationem sufficientis enumerationis, ut certo constaret plures dari non posse. Non tamen hinc colligo methodum differentialem huic demonstrationi non sufficere. Sed tantummodo suspicor, Leibnitium nunquam ad hanc disquisitionem animum advertisse, quod acta agere videri nollet.

Ego ultimum vitae meae tempus, quo mihi me redditum iri speraveram, systemate Philosophiae universae absoluto, speculationibus geometricis destinaveram: sed cum labor quotidie sub manibus crescat, spes vix superest fore, ut illud totum absolvam. Parendum est fatis. Vale et fave.

Dabam Halae d. 11 Nov. 1742.


Fussnoten

  1. Wolff, Christian, Jus naturae methodo scientifica pertractatum, Vol. I, Frankfurt/Leipzig 1740 und Vol. II, Halle 1741
  2. Gua de Malves, Jean Paul de, Usages de l'analyse de Descartes pour découvrir, sans le secours du calcul différentiel, les propriétés ou affections principales des lignes géométriques de tous les ordres, Paris, 1740
  3. Newton, Isaac, Enumeratio Linearum tertii Ordinis, in: Newton, Math. Papers VII, pp. 565-661. Vergleiche dazu Mattmüller/Weill in: Jacob Bernoulli, Werke Bd. 5, Basel 1999, pp. 367-383
  4. Castel, Louis Bertrand


Zurück zur gesamten Korrespondenz