Wolff, Christian an Bernoulli, Johann I (1742.11.11)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Wolff, Christian, 1679-1754
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Halle
Datum 1742.11.11
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 671, Nr.57*
Fussnote



File icon.gif Viro Celeberrimo

Joanni Bernoulli,

Mathematico eminenti,

S. P. D.

Christianus Wolfius.

Multum equidem effluxit temporis, ex quo nihil literarum ad Te dedi,[1] Vir Celeberrime: nullus tamen dubito, quin et primum, et secundum Tomum Juris Naturae,[2] quem ex nundinis ad Te mitti curavi, acceperis atque exinde intellexeris, memoriam Tui mihi semper fore sanctam tuoque favore mihi nihil esse antiquius. Biennium fere effluxit, ex quo Halam redii:[3] sed per totum hoc tempus negotia extraordinaria mihi multa impedimenta objecerunt, quo minus mihi et Musis meis vacare potuerim. Per integrum annum munus Pro-Rectoratus multas mihi molestias creavit, quod hic loci valde onerosum. Et per aestatem praesentem aedibus, quas emi,[4] reparandis novisque aedificiis augendis operam dedi, ut et dignitati respondeant, qua Rex[5] me uti voluit, et commoditati ac jucunditati inserviant. Adjacet iisdem hortus, qui ad easdem pertinet, qualis intra Urbis moenia non reperitur, ut adeo multum temporis fallendum non sit, si animum recreare voluerim. Salario fruor bis mille File icon.gif thalerorum praeter alia accidentia. Facile autem intelliges, me multorum invidia premi. Praeterea eum inveni Halae statum, qui ab illo prorsus diversus, qui fuerat olim me praesente: neque facile sperandum fore, ut pristinus restituatur. Doleo animum Regis initio statim regiminis a Musis ad Martem fuisse conversum[6] et in turbulento hoc Europae statu[7] Musas sibi non multum promittere posse.

Cum adhuc Marburgi essem, Vir Cl. de Gua de Malves dono mihi misit Tractatum geometricum,[8] in quo contendit, veram methodum curvarum proprietates investigandi esse Analysin Cartesianam, non calculum differentialem. Ego tantummodo fugitivo oculo eundem percurrere potui. Tuum est, Vir celeberrime, definire, quaenam methodus tractandis curvis magis conveniat. Quamobrem nisi molestum fuerit, ne tuum de re tanti momenti me ignorare permittas judicium enixe rogo. Mirum sane foret, si methodo, non defectui attentionis tribuendum foret, quod Newtonus Curvas tertii ordinis insufficienter enarraverit.[9] Qui argumentis probabilibus pugnant, id satis probatum existimant ex eo, quod nec Stirlingius,[10] quem Castellus[11] vernaculo sermone vocat tout l'esprit, point de corps, cum demonstrationem dare vellet, non plures Ordinis tertii Curvas dari posse, non oFile icon.gifmnes viderit, licet unam vel alteram adverterit, quae Newtoni aciem effugit. Memini Leibnitium aliquando desiderasse, cum de Enumeratione Curvarum tertii Ordinis a Newtono facta mecum colloqueretur, quod non dederit Demonstrationem sufficientis enumerationis, ut certo constaret plures dari non posse.[12] Non tamen hinc colligo methodum differentialem huic demonstrationi non sufficere. Sed tantummodo suspicor, Leibnitium nunquam ad hanc disquisitionem animum advertisse, quod acta agere videri nollet.

Ego ultimum vitae meae tempus, quo mihi me redditum iri speraveram, systemate Philosophiae universae absoluto, speculationibus geometricis destinaveram: sed cum labor quotidie sub manibus crescat, spes vix superest fore, ut illud totum absolvam. Parendum est fatis. Vale et fave.

Dabam Halae d. 11 Nov. 1742.


Fussnoten

  1. Der letzte Brief von Wolff stammt von 1738.12.17.
  2. Wolff, Christian, Jus naturae methodo scientifica pertractatum. Pars Prima in qua obligationes et jura connata ex ipsa hominis essentia atque natura a priori demonstrantur et totius philosophiae moralis omnisque juris reliqui fundamenta solida jaciuntur, Francofurti et Lipsiae (Renger) 1740 und Wolff, Christian, Jus naturae methodo scientifica pertractatum. Pars secunda, in qua agitur de dominio ac inde resultantibus juribus cumque iis connexis obligationibus, Halae Magdeburgicae (Renger) 1742.
  3. Christian Wolff wurde nach der Thronbesteigung des preussischen Königs Friedrichs II. von diesem auf eigenen Wunsch und unter glänzenden Bedingungen 1740 nach Halle zurückberufen. Siehe dazu z.B. die beiden Briefe des Königs an Wolff von 1740.08.14 und 1740.09.01 abgedruckt in: [Gottsched, Johann Christoph], Historische Lobschrift des weiland hoch- und wohlgebohrnen Herrn Herrn Christians, des H. R. R. Freyherrn von Wolf ..., Halle (Renger) 1755, pp. 68-69.
  4. Das Wolff-Haus befindet sich in Halle in der Grossen Märkerstrasse 10 und beherbergt heute das Stadtmuseum.
  5. 1740 begann Friedrich II., König von Preussen, den sogenannten Ersten Schlesischen Krieg, der bis 1742 andauerte.
  6. König Friedrich II
  7. 1740 bis 1748 litt der europäische Kontinent unter dem spanischen Erbfolgekrieg.
  8. Gua de Malves, Jean Paul de, Usages de l'analyse de Descartes pour découvrir, sans le secours du calcul différentiel, les proprietés ou affections principales des lignes géométriques de tous les ordres, Paris (Biasson et Piget) 1740.
  9. Newton, Isaac, Opticks: or, a Treatise of the Reflexions, Refractions, Inflexions and Colours of Light. Also two Treatises of the Species and Magnitude of Curvilinear Figures, London (S. Smith and B. Walford) 1704. Siehe dazu Mattmüller, Martin, in: Jac. B. Werke 5, Basel 1999, pp. 367-383.
  10. James Stirling (1692-1770) hatte eine kommentierte Ausgabe von Newtons Treatise über die Kurven dritter Ordnung publiziert: Stirling, James, Lineae tertii ordinis Neutonianae, sive illustratio tractatus D. Neutoni de Enumeratione linearum tertii ordinis. Cui subjungitur, solutio trium problematum, Oxonia (e Theatro Sheldoniano, impensis E. Whistler) 1717.
  11. Castel, Louis-Bertrand (1688-1757), Herausgeber des JS.
  12. Siehe dazu auch die Diskussion von Johann Bernoulli mit Leibniz zu diesem Thema in: Brief von Johann Bernoulli an Leibniz von 1707.11.19 oder den Brief von Leibniz an Johann Bernoulli von 1714.01.10.


Zurück zur gesamten Korrespondenz