Wolff, Christian an Bernoulli, Johann I (1735.09.21)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 13. Juli 2010, 08:16 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Wolff, Christian, 1679-1754
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Marburg
Datum 1735.09.21
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 671, Nr.51*
Fussnote



File icon.gif Viro Amplissimo atque Celeberrimo,

Joanni Bernoulli,

Mathematico eminenti,

S. P. D.

Christianus Wolfius.

Locutus sum cum Cl. Koenigio eique salutem tuo nomine Vir celeberrime, nunciavi. Significavi quoque eidem, velle Te quaedam celet adhuc, quae a Te habet ob rationes ipsi notas nondum propalandas. Sed respondit sibi nunquam eam esse mentem futurum, ut aliorum inventa in publicum proferat. Se enim incedere diversa prorsus via. Puto ipsummet literas ad Te daturum.

Quae de instauratione Academiae Petropolitanae scribis, mihi nondum innotuerunt, cum tuas acciperem literas[1]. Illustrissimus Korfius sub initium hujus anni mihi perscripsit, se curaturum ut mihi exsolvatur, quod per plures annos non fuit solutum; sed ad ultimas meas literas nullum adhuc responsum tuli. Quodsi vera sunt, quae narrantur, nova honoraria constitutum iri membris quibusdam honorariis, nullus dubito, quin Tu sis omnium primum futurus, cui hic honos obtinget.[2] File icon.gif Quando tamen Petropolin scribam, Tui commodam mentionem injiciam.

In aula Berolinensi veritas jam triumphat, et ipse Rex non diffitetur, sibi ab adversariis meis fuisse impositum et Langio interdixit, ne calamum amplius adversus me stringat, sed res suas agat. Sed mihi Marburgi admodum bene est. Fruor enim salario mille thalerorum et ceteri reditus hoc longe superant. Unicus mihi est filiolus, ut de opibus corradendis cur cogitem ratio nulla suadeat. Quod superest vale et fave.

Dabam Marburgi Cattorum d. 21 Sept. 1735.


Fussnoten

  1. Es fehlt ein Brief Joh. I B.s an Wolff
  2. [Text folgt]


Zurück zur gesamten Korrespondenz