Wolff, Christian an Bernoulli, Johann I (1735.09.21)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Wolff, Christian, 1679-1754
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Marburg
Datum 1735.09.21
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 671, Nr.51*
Fussnote



File icon.gif Viro Amplissimo atque Celeberrimo,

Joanni Bernoulli,

Mathematico eminenti,

S. P. D.

Christianus Wolfius.

Locutus sum cum Cl. Koenigio[1] eique salutem tuo nomine Vir celeberrime, nunciavi. Significavi quoque eidem, velle Te quaedam celet adhuc, quae a Te habet ob rationes ipsi notas nondum propalandas. Sed respondit sibi nunquam eam esse mentem futurum, ut aliorum inventa in publicum proferat. Se enim incedere diversa prorsus via. Puto ipsummet literas ad Te daturum.

Quae de instauratione Academiae Petropolitanae scribis, mihi nondum innotuerunt, cum tuas acciperem literas[2]. Illustrissimus Korfius[3] sub initium hujus anni mihi perscripsit,[4] se curaturum ut mihi exsolvatur, quod per plures annos non fuit solutum; sed ad ultimas meas literas nullum adhuc responsum tuli. Quodsi vera sunt, quae narrantur, nova honoraria constitutum iri membris quibusdam honorariis, nullus dubito, quin Tu sis omnium primum futurus, cui hic honos obtinget.[5] File icon.gif Quando tamen Petropolin scribam, Tui commodam mentionem injiciam.

In aula Berolinensi veritas jam triumphat, et ipse Rex[6] non diffitetur, sibi ab adversariis meis fuisse impositum et Langio interdixit, ne calamum amplius adversus me stringat, sed res suas agat. Sed mihi Marburgi admodum bene est. Fruor enim salario mille thalerorum et ceteri reditus hoc longe superant. Unicus mihi est filiolus,[7] ut de opibus corradendis cur cogitem ratio nulla suadeat. Quod superest vale et fave.

Dabam Marburgi Cattorum d. 21 Sept. 1735.


Fussnoten

  1. Zu Samuel König siehe die Anmerkung im Brief Wolffs an Johann Bernoulli von 1735.05.10.
  2. Der entsprechende Brief Johann Bernoullis an Wolff ist nicht erhalten.
  3. Johann Albrecht Baron von Korff (1697-1766) war von 1734-1740 Präsident der Petersburger Akademie.
  4. Dieser Brief von Korffs an Wolff ist bisher nicht aufgefunden.
  5. [Text folgt]
  6. Friedrich Wilhelm I., König von Preussen.
  7. Ferdinand Wolff, geb. 1722.


Zurück zur gesamten Korrespondenz