Wolff, Christian an Bernoulli, Johann I (1733.01.07)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Wolff, Christian, 1679-1754 |
Empfänger | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Ort | Marburg |
Datum | 1733.01.07 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 671, Nr.48* |
Fussnote | Text auf Rückseite der Adressenseite |
Viro Amplissimo atque Celeberrimo
Dn. Joanni Bernoulli
S. P. D.
Christianus Wolfius.
Plurimum effluxit temporis, ex quo nihil literarum ad Te dedi, quod non haberem, quae scriberem. Me enim memoriam Tuam constanter servare ac merita Tua venerari ex eo intellexeris quod Psychologiam[1] cum nonnullis Trimestribus Horarum Su[b]secivarum[2] ad Te anno superiori miserim. Sed rumpendum tandem silentium est circa initium hujus anni, quo pia vot[a] pro salute Tua concipi jubet pietas, jubet amicitia, qua me dignaris. Servet Te Deus per hunc et plurimos annos sequentes, ut ab eminente Tuo ingenio plurima adhuc Scientia capiat incrementa. Vir juvenis, nobili prosapia oriundus de Blome, cum circa finem anni superioris me inviseret, plurimum sibi gratulabatur de insigni humanitate qua eum complexus es, cum Te adiret meoque nomine Tibi salutem diceret. Quodsi ea in re quid tribuendum sit amo[ri] quo me prosequeris, quemadmodum ipse persuasus; pluri[mas] Tibi hoc nomine gratias ago. Vale et fave.
Dabam Marburgi Cattorum d. 7 Jan. 1733.
Monsieur Bernoulli
Professeur en Mathe-
matique
à
Bâle.
par cour.
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz