Wolff, Christian an Bernoulli, Johann I (1733.01.07)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Wolff, Christian, 1679-1754
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Marburg
Datum 1733.01.07
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 671, Nr.48*
Fussnote Text auf Rückseite der Adressenseite



File icon.gif Viro Amplissimo atque Celeberrimo

Dn. Joanni Bernoulli

S. P. D.

Christianus Wolfius.

Plurimum effluxit temporis, ex quo nihil literarum ad Te dedi,[1] quod non haberem, quae scriberem. Me enim memoriam Tuam constanter servare ac merita Tua venerari ex eo intellexeris quod Psychologiam[2] cum nonnullis Trimestribus Horarum Su[b]secivarum[3] ad Te anno superiori miserim. Sed rumpendum tandem silentium est circa initium hujus anni, quo pia vot[a] pro salute Tua concipi jubet pietas, jubet amicitia, qua me dignaris. Servet Te Deus per hunc et plurimos annos sequentes, ut ab eminente Tuo ingenio plurima adhuc Scientia capiat incrementa. Vir juvenis, nobili prosapia oriundus de Blome,[4] cum circa finem anni superioris me inviseret, plurimum sibi gratulabatur de insigni humanitate qua eum complexus es, cum Te adiret meoque nomine Tibi salutem diceret. Quodsi ea in re quid tribuendum sit amo[ri] quo me prosequeris, quemadmodum ipse persuasus; pluri[mas] Tibi hoc nomine gratias ago. Vale et fave.

Dabam Marburgi Cattorum d. 7 Jan. 1733.

File icon.gif A Monsieur

Monsieur Bernoulli

Professeur en Mathe-

matique

à

Bâle.

par cour.


Fussnoten

  1. Der zuletzt von Wolff an Johann Bernouli gesandte Brief war von 1731.09.17.
  2. Wolff, Christian, Psychologia empirica ethodo cientifica pertractata, qua ea, quae de anima humana indubia experientiae fide constant, continentur et ad solidam universae philosophiae practicae ac theologiae naturalis tractationem via sternitur, Francofurti et Lipsiae (Renger) 1732.
  3. Siehe die entsprechende Anmerkung im Brief von Johann Bernoulli an Wolff von 1731.10.16.
  4. Dieser Herr von Blome, der, von Marburg kommend, Johann Bernoulli Ende 1732 in Basel besucht hatte, konnte bisher nicht identifiziert werden.


Zurück zur gesamten Korrespondenz