Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1705.12.09)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Hermann, Jacob, 1678-1733 |
Empfänger | Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733 |
Ort | Basel |
Datum | 1705.12.09 |
Briefwechsel | Hermann, Jacob (1678-1733) |
Signatur | ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.259-260 |
Fussnote | Siegelspuren |
Vir Experientissime, Celeberrime
Fautor Honoratissime.
Putavi equidem fore, ut nunc Tibi possim Acta Tua, cum Gregorianis et Gaudentianis,[1] quae omnia pro humanitate Tua mecum communicare dignatus es, remittere sed quia Actorum Mensis Augustus[2] quem Cum Cl. nostro Bernoulli[3] communicavi nondum ad manus est, ad proximum Tabellarii reditum vel invito Animo differre cogor, quod ne aegre feras enixe rogo. Gratias habeo maximas pro Affectus erga me [...][4] affectus testificatione quam Tum verbis humanissimis tum prompta transmissione praefati Actorum Mensis a Cel. Bernoullio desiderati mihi edere voluisti. Clarissimo Illi Viro Epistolae Tuae locum ipsum respicientem praelegit meque rogavit ut salutem suam plur. Tibi impertiendo, gratias Tibi rependerem suo nomine pro amoris Tui et existimationis affectu quibus illum amplecteris: Ille Tibi vicissim omnia officia quae ab ipso Praestari poterunt parata semper sistet: Spem quoque mihi fecit suae Lectionis inauguralis,[5] et quam primum eam nactus fuero describam et exemplaris scripti Te paritem compotem reddam. Gratias Tibi postremo ago, quod negotium meum Patavinum[6] apud Excell. Dn. Residentem Bianchi[7] commendare voluisti, penitus illud sufflaminatum dici non potest sed tantum ut videtur dilatum propter alia et majoris momenti negotia quibus difficilioribus hisce temporibus Proceres illius Academiae distinentur. Quaesivi ex Dn. Paravicino[8] quousque ipsi Nova Tua curiosa transmiserit, de quo ipsemet ad Te scribet, Conciones quas petis a Rich. Bentlejo[9] anglice editae in nostris Bibliopoliis non prostant. Dn. König[10] retulit eum ante proximas nundinas Francofurtenses non haberi posse. De scripto Apologetico Illustriss. Comitis Marsiglii[11] gratias itidem habeo, salutem ab Eo accepi per Dn. Lud. Königium[12] Lucerna redeuntem quapropter quam primum ad Eum Dabis literas defer Ipsi, quaeso, devotum meum Cultum. Hisce Vale Vir Clarissime et me ama Hermannum.
die 9. Decembris 1705.
A Monsieur
Monsieur Scheuchzer
célébre Docteur en Medecine
et Membres des Societez Imperia-
le et Royale d'Angleterre.
à Zuric
Fussnoten
- ↑ Siehe dazu den Brief von 1705.11.25
- ↑ In diesem Monatsheft vom August 1705 der AE ist Bernoulli, Johann I Motus reptorius ejusque insignis usus pro Lineis Curvis (= Op. LXXIV) enthalten.
- ↑ Johann I Bernoulli (1667-1748).
- ↑ Durch Wasserschaden bedingter Textverlust.
- ↑ Bernoulli, Johann I, Oratio Inauguralis (= Ms 339). Johann Bernoulli hielt diese Antrittsrede in Basel am 17. November 1705.
- ↑ Gemeint ist Hermanns Berufung nach Padua
- ↑ Vendramino Bianchi (1666-?), von 1705 bis 1706 venetianischer Resident in Zürich und Graubünden.
- ↑ Vincentius Paravicini (1648-1726).
- ↑ Vielleicht Bentley, Richard, The folly and unreasonableness of atheism demonstrated from the advantage and pleasure of a religious life, the faculties of human souls, the structure of animate bodies, & the origin and frame of the world: in eight sermons ..., London (H. Mortlock) 1693.
- ↑ Wahrscheinlich identisch mit dem unten erwähnten Buchhändler Ludwig König.
- ↑ Luigi Ferdinando Marsili (1658-1730).
- ↑ Ludwig König (1653-1711), Buchhändler in Basel.
Zurück zur gesamten Korrespondenz