Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1709.04.06)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Hermann, Jacob, 1678-1733 |
Empfänger | Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733 |
Ort | Padova |
Datum | 1709.04.06 |
Briefwechsel | Hermann, Jacob (1678-1733) |
Signatur | ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.373-374 |
Fussnote | Siegelspuren |
Vir Celeberrime, Amice honoratissime.
Diu est quod nullas ad Te litteras dedi, ob materiae penuriam. Optassem nunc ut has de obtenta Cathedra Botanica in Academia Leidensi gratulabundus ad Te mittere possem, sed ut ex Cl. Fratris Tui[1] litteris intelligo, stationi Boerhavius[2] est admotus.[3] Id tamen me utcunque solatur, quod egregium hunc Virum quem quidem haud praestantissimum, ut Tu es, Botanicum esse existimo, aliis quippe et diversissimis studiis addictum; Tibi forsan prima occasione locum esse cessurum, sperem, quod toto pectore opto. Sine dubio ab ipso Cl. Vallisnerio[4] nostro ejus promotionem ad Cathedram eminentiorem intellexisti. Accepisti haud dubie Curia parvum fasciculum nil nisi Manfrediani Libri[5] exemplar continentem, quem si placet vel ad Cel. Bernoullium[6] cui destinatus est, vel ad Patrem meum[7] curabis, qui Tibi portorium restitui, si quod Curia Tigurum usque expendisti, curabit. Gratias quoque Tibi ago maximas pro transmissis mihi exemplaribus Itinerum Tuorum Alpinorum[8] et Novorum Helveticorum[9] quae tamen nondum accepi: Nova literaria[10] grata mente a liberalitate Tua accipio, sed rogo ut Itinerum tuorum[11] seu alterius Libri pretium aut Parenti meo[12] seu mihi indicare digneris ut Tibi simul reddi possit. Quod reliquum est Vale et ama Celeberrimi Nominis Tui Cultorem perpetuum Hermannum
Patavii die 6. Aprilis 1709.
Monsieur Jean Jaques Scheuchzer
de la Societé Royale d'Angleterre etc.
et Celebre Professeur
à Zurich
Fussnoten
- ↑ $N
- ↑ $N
- ↑ $Kommentar. Der Lehrstuhl für Botanik der Universität zu Leiden wurde mit Herman Boerhaave (1668-1738) besetzt.
- ↑ $N
- ↑ Gabriele Manfredi, ... $$$$ Manfredi, Gabriele (1681-1761) BIBB
- ↑ Johann I Bernoulli (1667-1748). Bernoulli, Johann I (1667-1748) BIBB
- ↑ $N
- ↑ $Bibliogr.
- ↑ $Bibliogr.
- ↑ $Bibliogr.
- ↑ $Bibliogr.
- ↑ $N
Zurück zur gesamten Korrespondenz