Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1708.07.15)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Hermann, Jacob, 1678-1733 |
Empfänger | Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733 |
Ort | Padova |
Datum | 1708.07.15 |
Briefwechsel | Hermann, Jacob (1678-1733) |
Signatur | ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.357-358 |
Fussnote | Siegelspuren |
Vir Celeberrim[e][1]
Amice honoratissim[e]
Quotiescunque literarum Tuarum particeps fio, res mihi semper accidit pergrata; talem proin effectum edidit ultima Tua die 30 superioris Mensis ad me elata.[2] Si verum est quod dicis, gratis accipiam quae pariter gratis tenuisti Moyvraeana et Cheyneana opuscula[3] sed non sine prolixa gratiarum actione ut et reliqua quae de Tuis Meditationibus iisdem adjunxisti, et quanquam fasciculus hanc Urbem jam ingressus est eodem tamen nondum sum [p]otitus[4] ob certas quasdas rationes quas alia occasione Tecum communicabo, interim ego non desinam tentare ut is Postarum Magistri Manibus extricetur mihique quantocyus reddatur. Quae de nescio cujus Religionis proselitis mones utique vera sunt, hujus modi enim homines verspertilionum instar Crepera in luce hinc inde vagantur et quo tendant nesciunt. Adeo profundo silentio haec inter nos sepulta jacent ut specialiora iis quae nuper ad Te perscripsi nondum rescire potuerim. Interim si accuratiorem eorum notitiam nactus fuero Tibi omnia fideliter impertiar. Vale mihique favere non desine Celeberrimi Nominis Tui deditissimo I. Hermanno.
Patavii die 15 Iulii 1708.
Monsieur Jean Jaques
Scheuchzer tres Celebre Medecin
à Zurich
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz