Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1707.03.09)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Hermann, Jacob, 1678-1733 |
Empfänger | Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733 |
Ort | Basel |
Datum | 1707.03.09 |
Briefwechsel | Hermann, Jacob (1678-1733) |
Signatur | ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.337-338 |
Fussnote | Siegelspuren |
Vir Celeberrime, Fautor et Amice perpetim honorande
Quod mei memor esse voluisti in comparanda mihi Newtoni Optica Latina cum annexis Tractatibus[1] gratias ago maximas eum librum quam avidissime expecto. Si Cl. Dn. Lavaterus[2] onus subire vellet literas ad Dn. de Moyvre Celebrem Mathematicum societatis Regiae Londinensis[3] secum portandi maximopere quoque me sibi devinciret: egoque post octiduum ea de causa ad eum dabo literas hanc ab ipso gratiam efflagitaturus, a Cl. Tuo Fratre[4] me intellexisse puto insignem hunc Iuvenem Virum ejusdem anglicanae pariter societatis membrum esse, de quo et Ipsi et Helvetiae imprimis et Tiguro Vestro atque Excellentissimo ejus Parenti ex animo gratulor.
Caeterum valdopere doleo de subnata Tibi incommoditate et ut quam citissime reconvalescas animitus apprecor, optoque ut quam diutissime magno scientiarum incremento sospes atque incolumis vivas mihique favere pergas Celeberrimi Nominis Tui Cultori indefesso Hermanno
Basileae 9. Martii 1707.
Monsieur Jean Jacques Scheuchzer
tres Celebre Doctr. Medecin et
de Diverses Societez Royales
à Zurich
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz