Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1707.03.09)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Basel
Datum 1707.03.09
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.337-338
Fussnote Siegelspuren



File icon.gif Vir Celeberrime, Fautor et Amice perpetim honorande

Quod mei memor esse voluisti in comparanda mihi Newtoni Optica Latina cum annexis Tractatibus[1] gratias ago maximas eum librum quam avidissime expecto. Si Cl. Dn. Lavaterus[2] onus subire vellet literas ad Dn. de Moyvre Celebrem Mathematicum societatis Regiae Londinensis[3] secum portandi maximopere quoque me sibi devinciret: egoque post octiduum ea de causa ad eum dabo literas[4] hanc ab ipso gratiam efflagitaturus, a Cl. Tuo Fratre[5] me intellexisse puto insignem hunc Iuvenem Virum ejusdem anglicanae pariter societatis membrum esse,[6] de quo et Ipsi et Helvetiae imprimis et Tiguro Vestro atque Excellentissimo ejus Parenti ex animo gratulor.

Caeterum valdopere doleo de subnata Tibi incommoditate et ut quam citissime reconvalescas animitus apprecor, optoque ut quam diutissime magno scientiarum incremento sospes atque incolumis vivas mihique favere pergas Celeberrimi Nominis Tui Cultori indefesso Hermanno

Basileae 9. Martii 1707.

File icon.gif A Monsieur

Monsieur Jean Jacques Scheuchzer

tres Celebre Doctr. Medecin et

de Diverses Societez Royales

à Zurich


Fussnoten

  1. Newton, Isaac, Optice sive De reflexionibus, refractionibus, inflexionibus et coloribus lucis libri tres ... latine reddidit Samuel Clarke; Accedunt tractatus duo ejusdem authoris de speciebus et magnitudine figurarum curvilinearum, latine scripti, Londini [S. Smith & B. Walford] 1706.
  2. Johann Rudolf Lavater (1681-1715).
  3. Abraham de Moivre (1667-1754).
  4. Dieser Brief Hermanns an Johann Rudolf Lavater ist nicht erhalten.
  5. Johannes Scheuchzer (1684-1738).
  6. Johann Rudolf Lavater wurde 1706 als Mitglied in die Royal Society aufgenommen. Siehe dazu Hermanns Brief an Johannes Scheuchzer von 1706.12.01


Zurück zur gesamten Korrespondenz