Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1707.03.02)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Hermann, Jacob, 1678-1733 |
Empfänger | Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733 |
Ort | Basel |
Datum | 1707.03.02 |
Briefwechsel | Hermann, Jacob (1678-1733) |
Signatur | ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.335-336 |
Fussnote | Siegel |
Vir Celeberrime, Fautor et Amice Honoratissime
Gratias habeo maximas quod velis responsa Fardelliana et Guglielminiana[1] urgere per literas ad Amicum Tuum Patavinum. Ampl. Leibnitius[2] nunc in eo est ut Acta quoque vel Miscellanea Academiae Borussicae[3] edantur, eaque propter a Cl. nostro Bernoulli[4] et a me quoque petiit ut si quae ad manus forent observationes Mathematicae vel physicae, Berolinum transmitteremus quae una imprimi possent. Praematurum Obitum Uxoris Clariss. Fratris[5] magno quoque cum Dolore per Amicum mihi innotuit antequam Vestrae literae mihi traditae essent. Deus vos omnes de tanta jactura solatur suisque benedictionibus eam ubertim resarciat; ejusque Filiolum[6] dulciss. superstitem esse jubeat quam diutissime Patri solatio, et Parentibus gaudio. Scire aveo an tuo medio obtinere possim Opticam Latinam Newtoni cum adjecto Tractatulo ejusdem de specie Curvarum,[7] et quam cito id sperandum mihi sit. His vale et amare haud cessa Celeberrimi Nominis Tui Cultorem perpetuum Hermannum.
Basileae d. 2 Martii 1707.
Monsieur Jean Jacques Scheuchzer
tres Celebre Medecin etc.
à Zuric
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz