Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1707.02.23)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Hermann, Jacob, 1678-1733 |
Empfänger | Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733 |
Ort | Basel |
Datum | 1707.02.23 |
Briefwechsel | Hermann, Jacob (1678-1733) |
Signatur | ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.333-334 |
Fussnote |
Vir Celeberrime, Amice pl. honorande.
En Tibi Acta Tua Trivoltiensia[1] quae nunc restituo gratias agendo maximas pro eorundem communicatione, multo eis insunt curiosa: est saepissime nimio in recensendis libris Partium studio abripiuntur Autores Iesuitae qui Clerico imprimis infensissimi videntur utpote quem ubique fere Socinianismi accusant. Invenies fasciculo[2] inclusam Epistolam a Dn. Iunio ad Te exaratam quam heri ab amica manu accepi a Varignonio[3] interim aut a Saurino[4] nullas adhuc responsorias accepi. Septem quoque jam sunt menses quot nullae Patavio literae ad me fuerint perlatae adeo ut verear ne quid adversi Clariss. Fardellae[5] acciderit qui antehac non solebat multum in respondendo cunctari. Quapropter rogo etiam atque etiam ut quando ad Amicum Patavinum dabis literas ea dare Te haud gravatim informes. A Dn. Guglielmino[6] diu quoque est quod responsum expectem.
Ultimam meam Epistolam ante octiduum Fraternae inclusam Tibi aeque ac Dn. Fratri[7] suam redditam esse confido, nunc rogo ut eum a me plurimum salutes, mihique proporro favere pergas. Vale Celeberrimi Nominis Tui studiosissimus Hermannus
Basileae 23. Febr. 1707.
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz