Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1707.02.23)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Basel
Datum 1707.02.23
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.333-334
Fussnote



File icon.gif Vir Celeberrime, Amice pl. honorande.

En Tibi Acta Tua Trivoltiensia[1] quae nunc restituo gratias agendo maximas pro eorundem communicatione, multo eis insunt curiosa: est saepissime nimio in recensendis libris Partium studio abripiuntur Autores Iesuitae qui Clerico imprimis infensissimi videntur utpote quem ubique fere Socinianismi accusant. Invenies fasciculo[2] inclusam Epistolam a Dn. Iunio[3] ad Te exaratam[4] quam heri ab amica manu accepi a Varignonio[5] interim aut a Saurino[6] nullas adhuc responsorias accepi. Septem quoque jam sunt menses quot nullae Patavio literae ad me fuerint perlatae adeo ut verear ne quid adversi Clariss. Fardellae[7] acciderit qui antehac non solebat multum in respondendo cunctari. Quapropter rogo etiam atque etiam ut quando ad Amicum Patavinum dabis literas ea dare Te haud gravatim informes. A Dn. Guglielmino[8] diu quoque est quod responsum expectem.

Ultimam meam Epistolam ante octiduum Fraternae inclusam[9] Tibi aeque ac Dn. Fratri suam redditam esse confido, nunc rogo ut eum a me plurimum salutes, mihique proporro favere pergas. Vale Celeberrimi Nominis Tui studiosissimus Hermannus

Basileae 23. Febr. 1707.


Fussnoten

  1. Memoires pour l'histoire des sciences et des beaux arts, recueillis par l'ordre de S. A. S. Mr. le Duc du Maine. Mois de Janvier & Fevrier de l'an M.DCCII. Seconde edition augmentée de diverses remarques, & de plusieurs articles nouveaux, vol. 3, Amsterdam (J. L. De Lorme) 1702 (= Mémoires de Trevoux 2).
  2. Im Manuskript steht "fasciluo".
  3. Ulrich Junius (1670-1726).
  4. Ein Brief von Ulrich Junius aus Paris an Johann Jakob Scheuchzer von 1707.02.08 findet sich in ZB Zürich Ms H 297, fo. 136r-137r (Digitalisat in e-manuscripta).
  5. Pierre Varignon (1654-1722).
  6. Joseph Saurin (1659-1737).
  7. Michelangelo Fardella (1650-1718).
  8. Domenico Guglielmini (1655-1710).
  9. Gemeint ist der Brief von 1707.02.16, der offenbar einem verlorenen Schreiben an Johannes Scheuchzer beigelegt war.


Zurück zur gesamten Korrespondenz