Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1706.03.03)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Hermann, Jacob, 1678-1733 |
Empfänger | Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733 |
Ort | Basel |
Datum | 1706.03.03 |
Briefwechsel | Hermann, Jacob (1678-1733) |
Signatur | ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.267-268 |
Fussnote | Siegelspuren. Unterer Rand mit Datum beschädigt |
Vir Celeberrime, Fautor et Amice honoratissi[me]
Quo majore cum Voluptate nuperum meum epistolium Clariss. Dno Fratre[1] Latore ad Te dedi, invito nunc magis ac reluctante animo calamum arripio, ut improbo Amici cujusdam petito satisfaciam. Ab eo enim Vir quidam Munerum extantiorum dignitate non minus quam prosapiae splendore Illustrissimus paucos quosdam libros mathematicos petiit, inter quos Gegorii Astronomia,[2] Slusii Miscellanea[3] et Mesolabum[4] ut et Opuscula Gregoriana[5] quae mihi tam diu commodatos concessisti, desunt; Amicus vero tanto Maecenati suo gratum facere gestiens libros illos quibus caret conquirit undique atque jam a me Gregorii Astronomiam et Slusianum librum obtinuit ita ut sola illa Opuscula Gregoriana quae Tu possides ad complendum numerum desiderentur, quae cum aliquando apud me vidisset Teque eorum Possessorem a me didicisset, heri me rogavit, ut confestim ad Te literas exararem exploraturus num quid iis carere pretioque Amico cedere illos velles. Amico statim, expositis meis satis praegnantibus causis, restiti, at vero ille tam diu apud me precibus suis institit ut illis tandem cedere necesse habuerim. Quapropter[6] Te etiam atque etiam rogo meae importunitati vel potius Amici ut ignoscere velis; vult aliquantisper adhuc latere verum brevi totam Tibi rem narrabo; rogo insuper ut, si Amico annuere non detrectes, pretium Gregoriani libri indicare haud graveris alias librum non acceptabit. Rumor hic est Te brevi Ultrajectum iturum ad Capessendum Professionem Philosophiae naturalis, dic quaeso mihi an Tibi hac de re gratulari debeam. Spero Doctissimum Dn. Drem Fratrem feliciter cum Dn. Dn. Comitibus Itineris[7] Tiguri appulisse, et scio Equitatum illum Latinum uberrimam ipsi ridendi Materiam praebuisse; Caeterum rogo ut officiosam meam aeque ac Dn. Dr. Harscheri[8] et Gloxini[9] salutem ipsi impertiri haud graveris qui omnes cultum nostrum Tibi, ut decet deferimus. Hisce vale, et ama Celeberrimi Nominis Tui Cultorem Hermannum
Basileae [raptiss.me] scriptum 3 Martii
Monsieur Scheuchzer l'ainé
tres Celebre Docteur en Medecine et Membre
des Societez Imperiale et Royale d'Angleterre
à Zurich
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz