Wolff, Christian an Bernoulli, Johann I (1725.08.23)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Wolff, Christian, 1679-1754 |
Empfänger | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Ort | Marburg |
Datum | 1725.08.23 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 671, Nr.35* |
Fussnote |
Viro celeberrimo atque Amplissimo
Joanni Bernoulli
S. P. D.
Christianus Wolfius.
Accepi apographa diplomatum Filiorum tuorum atque heri ad Illustrissimum Dn. Legatum misi. Gaudeo, quod dabitur propediem occasio cum ipsis coram colloquendi et quo sim in eos animo testandi. De Schoepflino jam litteras dedi ad Illustr. Dn. Comitem, tum et ad amplissimum Blumentrostium, et expecto responsorias. De Studiosis Professorum comitibus ipse Illustr. Dn. Comes expectat responsum, cum suo Marte nihil decernat. Quodsi numerus alumnorum nondum fuerit completus, Filios tuos sequentur, qui ab ipsis fuerint commendati. Non autem consultum mihi videtur, ut iter differant, donec de eo certiores fuerint facti, propterea quod mora idem reddit molestum, tempestate minus commoda ingruente. Nullus dubito, Professoribus bibliothecae academicae[1] liberum concedi usum: an vero jam instructa iis sit libris, quibus unusquisque maxime juvatur, ignoro. Cl. Bülffingerus praecipuos quosdam mercatorum Batavorum opera usus per mare Petropolin transferri curavit sumtu non adeo magno. Sed secum vehere velle librorum apparatum in tam vasto itinere, id vero et molestum, et nimis sumtuosum. Ceterum Deum ter optimum maximum supplex veneror, ut adsit Filiis tuis in itinere atque Petropoli omnia fausta esse jubeat et auspicata. Vale.
Dabam Marburgi d. 23 Aug. 1725.
Fussnoten
- ↑ Im Manuskript steht "acadecimae"
Zurück zur gesamten Korrespondenz