Wolff, Christian an Bernoulli, Johann I (1725.08.23)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Wolff, Christian, 1679-1754
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Marburg
Datum 1725.08.23
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 671, Nr.35*
Fussnote



File icon.gif Viro celeberrimo atque Amplissimo

Joanni Bernoulli

S. P. D.

Christianus Wolfius.

Accepi apographa diplomatum Filiorum tuorum[1] atque heri ad Illustrissimum Dn. Legatum[2] misi. Gaudeo, quod dabitur propediem occasio cum ipsis coram colloquendi et quo sim in eos animo testandi. De Schoepflino[3] jam litteras dedi ad Illustr. Dn. Comitem, tum et ad amplissimum Blumentrostium, et expecto responsorias. De Studiosis Professorum comitibus ipse Illustr. Dn. Comes expectat responsum, cum suo Marte nihil decernat. Quodsi numerus alumnorum nondum fuerit completus, Filios tuos sequentur, qui ab ipsis fuerint commendati. Non autem consultum mihi videtur, ut iter differant, donec de eo certiores fuerint facti, propterea quod mora idem reddit molestum, tempestate minus commoda ingruente. Nullus dubito, Professoribus bibliothecae academicae[4] liberum concedi usum: an vero jam instructa iis sit libris, quibus unusquisque maxime juvatur, ignoro. Cl. Bülffingerus praecipuos quosdam mercatorum Batavorum opera usus per mare Petropolin transferri curavit sumtu File icon.gif non adeo magno. Sed secum vehere velle librorum apparatum in tam vasto itinere, id vero et molestum, et nimis sumtuosum. Ceterum Deum ter optimum maximum supplex veneror, ut adsit Filiis tuis in itinere atque Petropoli omnia fausta esse jubeat et auspicata. Vale.

Dabam Marburgi d. 23 Aug. 1725.


Fussnoten

  1. Nicolaus II und Daniel Bernoulli.
  2. Alexander Golovkin.
  3. Daniel Schöpflin war von Wolff zur Berufung als Historiker an die St. Peterburger Akademie vorgeschlagen worden, sagte aber schliesslich ab. Siehe dazu Kunik, Arist Aristovič (ed.), Briefe von Christian Wolff aus den Jahren 1719-1753. Ein Beitrag zur Geschichte der Kaiserlichen Academie der Wissenschaften zu St. Petersburg, St. Petersburg 1860, p. 56 und p. 65.
  4. Im Manuskript steht "acadecimae".


Zurück zur gesamten Korrespondenz