Wolff, Christian an Bernoulli, Johann I (1725.01.08)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Wolff, Christian, 1679-1754 |
Empfänger | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Ort | Marburg |
Datum | 1725.01.08 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 671, Nr.29* |
Fussnote | Das Jahr ist im Manuskript irrtümlich mit 1724 angegeben |
Viro celeberrimo atque Amplissimo
Dn. Joanni Bernoulli
S. P. D.
Christianus Wolfius.
Accepi literas ab illustrissimo Dn. Comite de Golowkin, Legato Russico in aula Berolinensi, quibus significat, Dn. Blumentrostium, Archiatrum Caesareum, ad Te filiumque Tuum[1] scripsisse et obtulisse conditiones non contemnendas, ut adeo sponte sua is fecerit, ad quod eum hortari decreveram. Cum igitur non fit, cur de seria voluntate dubites; jussu Dn. Comitis rogo, ut Filius tuus literis ad eundem consensum suum declaret. Non sane video, cur in Russiam abire dubitet: integrum enim ipsi est, finito quinquennio, in Germaniam redire. Interea temporis degit in aula, quae inter maximas Europeas numeratur, et Medicus Anatomiae et Chymiae una operam dare potest. Delectabitur ejus consuetudine Archiater, cui ipsum singulari ratione commendabo, et Ministris Magnatum et Principum Europaeorum Petropoli degentibus innotescet, qui, si Russia displicet, aliis modis eum juvare poterunt. Nullus dubito, quin Bülffingerum comitem sit habiturus. Ceterum cum Hermanno volupe sit Paedagogum agere, mihi consultum videtur ut pro virili conferas, si qua in re propositum ipsius juvare possis. Neque enim mihi impossibile videtur, ut filius tuus alter[2] qui in Bernensi Lycaeo Professorem Juris agit, professione[m] Matheseos ordinariam una cum Juris extraordinaria in Academia Francofurtana nanciscatur. Scribam, si e re visum fuerit, apertius, quid ea de re sentiam. Vale et fave.
Dabam Marpurgi d. 8 Jan. 1724.
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz