Wolff, Christian an Bernoulli, Johann I (1725.01.08)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Wolff, Christian, 1679-1754
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Marburg
Datum 1725.01.08
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 671, Nr.29*
Fussnote Das Jahr ist im Manuskript irrtümlich mit 1724 angegeben



File icon.gif Viro celeberrimo atque Amplissimo

Dn. Joanni Bernoulli

S. P. D.

Christianus Wolfius.

Accepi literas ab illustrissimo Dn. Comite de Golowkin, Legato Russico in aula Berolinensi, quibus significat, Dn. Blumentrostium, Archiatrum Caesareum, ad Te filiumque Tuum scripsisse[1] et obtulisse conditiones non contemnendas, ut adeo sponte sua is fecerit, ad quod eum hortari decreveram. Cum igitur non fit, cur de seria voluntate dubites; jussu Dn. Comitis rogo, ut Filius tuus literis ad eundem consensum suum declaret. Non sane video, cur in Russiam abire dubitet: integrum enim ipsi est, finito quinquennio, in Germaniam redire. Interea temporis degit in aula, quae inter maximas Europeas numeratur, et Medicus Anatomiae et Chymiae una operam dare potest. Delectabitur ejus consuetudine Archiater[2], cui ipsum singulari ratione commendabo, et Ministris Magnatum et Principum Europaeorum Petropoli degentibus innotescet, File icon.gif qui, si Russia displicet, aliis modis eum juvare poterunt. Nullus dubito, quin Bülffingerum comitem sit habiturus. Ceterum cum Hermanno volupe sit Paedagogum agere, mihi consultum videtur ut pro virili conferas, si qua in re propositum ipsius juvare possis. Neque enim mihi impossibile videtur, ut filius tuus alter[3] qui in Bernensi Lycaeo Professorem Juris agit, professione[m] Matheseos ordinariam una cum Juris extraordinaria in Academia Francofurtana nanciscatur. Scribam, si e re visum fuerit, apertius, quid ea de re sentiam. Vale et fave.

Dabam Marpurgi d. 8 Jan. 1724.


Fussnoten

  1. Es handelt sich um den Brief von Blumentrost von 1724.11.03. Wie aus der Notiz zum Petersburger Entwurf und aus dem Brief Johann Bernoullis an Wolff von 1724.01.20 hervorgeht, war das Schreiben an Nicolaus II Bernoulli adressiert. Offenbar verwechselte man in St. Petersburg Daniel Bernoulli mit seinem älteren Bruder, der ebenfalls bereits wissenschaftlich hervorgetreten war. Diese Verwechslung führte schliesslich zur Berufung beider Brüder nach St. Petersburg. Siehe die Anmerkung im Brief von Wolff an Johann Bernoulli von 1724.11.09.
  2. Laurentius Blumentrost.
  3. Nicolaus II Bernoulli.


Zurück zur gesamten Korrespondenz