Scheuchzer, Johannes an Bernoulli, Johann I (1710.03.16)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Zürich
Datum 1710.03.16
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 668, Nr. 47*
Fussnote



File icon.gif Vir Celeberrime Excellentissime

Fautor honoratissime.

Rusticationis quaedam species per aliquod tempus suscepta impedijt me, quo minus responsione mea ad gratissimas ultimas Tuas[1] Tibi molestus esse potuerim, nunc autem ad me, et urbem nostram redij, Tibi in quibuscunque jusseris rursus victurus. Gratias sane maximas debeo, quod me e difficultate quam diutius fovi extricaveris, demonstratio sane est captui meo sat facilis, de ejusdem pulchritudine nihil addam, sufficit dixisse eandem a Te proficisci.

Hisce autem Tibi significo me cum cognato meo Iuveni Scheuchzero[2] abhinc quatuor septimanarum spatio Iter in Belgium, dehinc in Gallias, Angliam, et Germaniam esse instituturum, quod vel ex hac sola causa notum Tibi volui, ut, si quid in has partes habeas vel transmittendum vel agendum in ijsdem, in tempore jubere possis, Omnes ingenij corporisque vires in id praeprimis intendam ut mandatis Tuis, quae mihi exoptatissima esse nosti, ex asse satisfaciam: durabit haec File icon.gif nostra peregrinatio per spatium fere annuum, ut quidem mihi figuro, qua peracta in id nitar, ut nobis concedatur per bimestre, vel trimestre spatium tecum morari:[3] nunquam etenim votis meis satisfiet nisi adhuc Te praeceptorem oralem habuerim, qualem per Literas jam multoties expertus sum. Repeto denuo, si quae habes in exteris peragenda, jube ut ea pro Te peragam.

Nullamne adhuc inquisitionem, quoad Turffas in vestris oris reperiundas, instituisti? Vocat Te ad hoc agendum aurae vernae gratissimus tepor, proderit heic tuus conatus praeterea etiam sanitati Tuae, ne semper inhaereas profundissimis speculationibus Tuis Geometricis, aliquid etiam concede corpori, et vitam sedentariam interrumpe paulisper, et tanto magis quidem, quo minus de optato successu dubium est. Ignosce quod tam ingenue Te interpellam, cogit me ad hoc audendum intensissimus ardor Orbi Literario Te porro conservandi, quod et, si vera loqui velim et minime fucata, praestaFile icon.gifrem lubentissime cum sanitatis meae ipsius dispendio, in te equidem libens profunderem id quod in me partim inutiliter dispensatum video. His interim Vale et Favere porro perge Celeberrimi Excellentissimi Nominis Tui Cultori devoto Iohanni Scheuchzero D.ri

Raptim Tiguri d. 16. Martij 1710.

File icon.gif A Monsieur

Monsieur Bernoulli Docteur

en Medicine et Professeur en

Mathematique Tres-celebre

à

Basle


Fussnoten

  1. Johannes Scheuchzer bedankt sich hier für den Brief von Johann I Bernoulli von 1710.02.12. In diesem hatte Bernoulli den Beweis für die Richtigkeit der Behauptung in Reyneau, Charles René, Analyse démontrée, ou La méthode de résoudre les problêmes des mathématiques, et d'apprendre facilement ces sciences, ..., t. II, Paris (J. Quillau) 1708, Livre VIII, Section II, p. 510 erbracht.
  2. Es handelt sich wahrscheinlich um Johann Jakob Scheuchzer (1690-1751).
  3. Dieser Aufenthalt Scheuchzers bei Bernoulli fand nicht statt.


Zurück zur gesamten Korrespondenz