Bernoulli, Johann I an Mieg, Johann Rudolf (1717.12.23)
[Noch keine Bilder verfügbar]
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Empfänger | Mieg, Johann Rudolf, 1694-1733 |
Ort | Basel |
Datum | 1717.12.23 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 42, Nr. 7b |
Fussnote |
Viro Clarissimo atque Doctissimo
D. ... Miegio
S. P. D.
Joh. Bernoulli
Ingratus nuncius de sinistra filii mei[1] valetudine non parum me percutit, sed vehementius percutisset, nisi jam antea ab ipso de ea re fuissem praemonitus per literas ad me scriptas pridie ante discessum Lutetia Parisiorum.[2] Gratum autem fuit ex Tuis simul et ex ipsius filii postremis litteris[3] intelligere, eum nunc melius habere, et ita quidem ut sperem proxima occasione illum in patriam perrecturum, arbitri nos omnes per Dei gratiam in optato sanitatis statu visurum. De caetero gratias Tibi habeo pro opera et cura quam impendere voluisti in illius restitutionem, si qua in re Tibi vicissim utilis esse potero, habebis me semper paratissimum; aequum interim est ut petas a filio meo solutionem sostri ac medicamentorum si quae forsan ex Tuo suppeditasti. Rogo ipsi tradas hasce adjectas,[4] reddet ut par est vecturae precium. Vale Vir Clarissime ac porro mihi fave.
Dabam Basileae a. d. XXIII. Xbris 1717.
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz