Bernoulli, Johann I an Scheuchzer, Johannes (1709.08.07)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 5. September 2014, 15:45 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Ort Basel
Datum 1709.08.07
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 321a, Nr. 21, pp. 63-64
Fussnote Am Briefende Anmerkung mit roter Tinte: "Respondi d. 18. Aug. 1709. ..."



File icon.gif Viro Clarissimo

Johanni Scheuchzero

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Reducem Te esse salvum et incolumem ex itinere Tuo alpino atque multis raris observationibus onustum ex animo gaudeo et Tibi gratulor. Quod earum observationum quasdam mecum communicare volueris gratias maximas habeo: Curiosum est imprimis quod de peralto monte Stella[1] dicto, deque trunco in ejus fastigio sito refers, vellem Te eousque ascendisse, ut rei veritatem ipse experireris, et quale lignum sit cognosceres; si quod Tibi de eo relatum verum sit, admodum probabile est, truncum illum fluctuantibus undis diluvii in montem illum translatum ibique recedentibus aquis subsidisse; interim mirum esset, qui fieret tanto temporis intervallo lignum istud non fuisse vel putredine vel alia injuria coeli corruptum, aut ut saepe contingit petrefactum. Facile conjicio non sine magna difficultate respirandi Te eousque altitudinis pervenisse, ubi mercurius in barometro ad sex usque pollices infra consuetam altitudinem subsidit, et dubito num quis tantum aëris raritatem per 24 horas perferre posset; ideoque tanto magis miror dari homines qui salva respiratione supremum montis culmen ubi truncus (3000 quippe pedibus, ut dicis, altius) File icon.gif residet conscenderint, quo in loco ut quidem crasso modo conjicio mercurius[2] novem pollices infra solitum deprimi deberet, adeoque aër triente sui circiter rarior evadere quod abunde sufficeret ad tantam dilatationem sanguini conciliandam, quae ejus circulationem sufflaminet. Quod ad Libros Parisiis pro Te accersitos attinet, D. Eglingerus[3] qui nuperrime hic appulit, mihi dixit se eos inclusisse cistae cum suis libris et reliqua sua supellectile, quae quidem jam in itinere sit sed ob tarditatem vecturae nondum viam absolverit quamprimum appulerint, sine mora Tibi transmittam, cujus Te securum volo. Bavierus curiensis hospitatur apud D. Stehelium, eum in meis aedibus nondum vidi, neque collegium mathematicum aliudve a me petiit. D. Stehelius nullas hucusque querelas de eo movet, interim illum de eo quod mihi scripsisti praemonui. Vale et mihi porro fave.

Dabam Basileae a. d. VII. Aug. 1709.

[4]Respondi d. 18. Aug. 1709.

Ipsi significavi, aquam mihi haerere circa Tabulas pro dimensione altitudinis montium in comment. Acad. Reg. paris. Ann. 1705 exhibitas, Mariotti scil. et Cassini: altitudines aequatas utriusque ad rei veritatem accedere. etc.

Me forsitan hac hebdomada denuo in M. Stellam iter facturum esse, ut observationem rarissimam simul ac difficillimam instituam, petij an nihil noverit de invenienda aëris densitate in loco quovis.

In P. S. invito Verzaliam ad iter faciendum.


Fussnoten

  1. Das Steilerhorn (auch Piz Stail) nördlich von Splügen. Siehe die Anmerkung in Johannes Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1709.07.28.
  2. $Im Manuskript steht das Zeichen für Merkur + ius.$
  3. Christoph Eglinger (1686-1733).
  4. Diese Notiz stammt von der Hand Johannes Scheuchzers.


Zurück zur gesamten Korrespondenz