Bernoulli, Johann I an Schöpflin, Johann Daniel (1711.11.19)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 13. Juli 2010, 07:13 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


[Noch keine Bilder verfügbar]


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Schöpflin, Johann Daniel, 1694-1771
Ort Basel
Datum 1711.11.19
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 675, fol.109-110
Fussnote Enthielt als Beilage einen Brief an den Buchhändler Dulsecker in Strassburg



Pereximio atque Doctissimo Juveni

Joh. Danieli Schoepflino

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Ex litteris Tuis quas ad me dare es dignatus, mi elegantissime Schoepfline, intellexi non sine magna voluptate quod Tuum in me amorem et benevolentiam nec temporis longinquitas nec locorum intervallum deleverit; sed contra potius grato memorique animo recolas etiamnum nostra olim quantumvis tenuia in Te collata studia: nullus dubito quin pauca illa quae in Te conspersi semina ex Mathematicis et Philosophicis pro ea qua es ingenii felicitate et fertilitate insignes aliquando fructus sint prolatura. Interim vehementer doleo, in eo quo nunc degis loco[1] utilissima haec studia miserandum in modum squalescere, et neminem esse ut scribis[2] qui de iis ex squalore revocandis et excolendis cogitet: quod equidem temporum quae vivimus calamitati partim, partim perversae quorundam ascribo opinioni, putantium nempe Disciplinas has nostras relegandas esse File icon keinbild.gif in classem earum quas jejunas vocitant et non ad panem lucrandum facientes: sed recte facis quod imperitorum iniqua judicia Te non absterreant, qui semel gustasti dulcissimi suavitatem studii ac cum studio humaniorum litterarum felici adeo successu conjunxisti; ex quo consortio crede mihi tanto majus delectamentum Tibi succrescet quanto nitidius utrumque in uno homine consociatum resplendescere Tuo proprio exemplo compertum habueris: quid enim sodes! pulchrius, quid item gratius existimas quam si subacti judicii vis et Geometrica quasi ἀκρίβεια in eloquio bene composito eluceat? quid etiam venustius, quid jucundius quam veritatem aliquam mathematicam vel philosophicam clare conceptam, ita clare, ita facile exprimere, ut nemo non sentiat vim veritatis, nemo non claritatem. Nolim haec pluribus persequi, quoniam ea longe melius Tuopte ingenio capis quam abs me asseri queant: novi ardorem Tuum, currenti calcaria addere quid opus est? si ita perrexeris ut hic cepisti, profecto nihil non a Te expectare licebit; et jam jam praevideo, imo polliceor magnam nominis claritatem quam intra paucos annos in orbe Erudito Tibi comparabis: memineris mei ubi me Vatem non vanum fuisse expectus fueris. Nunc quidem Vale et favere mihi perge.

Dabam Basileae a. d. XIII. Kal. Decemb. MDCCXI.

P. S. A Vietore quondam Vestro Klockio accepi tandem post longam tergiversationem dolia a Te mihi concessa, singula signo Honor. Patris Tui notata, uno tamen excepto eoque maximo quod cariosum et vetustate pene corruptum erat, atque alieno signo notatum suspicabar facile illum se mihi hoc vetustum pro novo (ut vestra erant) obtrudere velle, adeoque nolebam primo acceptare; ille vero se aliud a vobis non accepisse, et si ego acceptare nollem, se nullum daturum edixit, quare tandem accepi satius existimans, aliquid quam nihil habere. Quod quamvis levissimi momenti, monere tamen volui, ut videres quid hominis esset Vietor iste.

Rogo Te ut Epistolam hanc inclusam Bibliopolae Dulsekero tradi cures.


Fussnoten

  1. [Text folgt]
  2. [Text folgt]


Zurück zur gesamten Korrespondenz