Bernoulli, Johann I an Schöpflin, Johann Daniel (1711.11.19)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Schöpflin, Johann Daniel, 1694-1771
Ort Basel
Datum 1711.11.19
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 675:Bl.109-110
Fussnote Enthielt als Beilage einen Brief an den Buchhändler Dulsecker in Strassburg



Pereximio atque Doctissimo Juveni

Joh. Danieli Schoepflino

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Ex litteris Tuis quas ad me dare es dignatus,[1] mi elegantissime Schoepfline, intellexi non sine magna voluptate quod Tuum in me amorem et benevolentiam nec temporis longinquitas nec locorum intervallum deleverit; sed contra potius grato memorique animo recolas etiamnum nostra olim quantumvis tenuia in Te collata studia:[2] nullus dubito quin pauca illa quae in Te conspersi semina ex Mathematicis et Philosophicis pro ea qua es ingenii felicitate et fertilitate insignes aliquando fructus sint prolatura. Interim vehementer doleo, in eo quo nunc degis loco[3] utilissima haec studia miserandum in modum squalescere, et neminem esse ut scribis qui de iis ex squalore revocandis et excolendis cogitet: quod equidem temporum quae vivimus calamitati partim, partim perversae quorundam ascribo opinioni, putantium nempe Disciplinas has nostras relegandas esse File icon.gif in classem earum quas jejunas vocitant et non ad panem lucrandum facientes: sed recte facis quod imperitorum iniqua judicia Te non absterreant, qui semel gustasti dulcissimi suavitatem studii ac cum studio humaniorum litterarum felici adeo successu conjunxisti; ex quo consortio crede mihi tanto majus delectamentum Tibi succrescet quanto nitidius utrumque in uno homine consociatum resplendescere Tuo proprio exemplo compertum habueris: quid enim sodes! pulchrius, quid item gratius existimas quam si subacti judicii vis et Geometrica quasi ἀκρίβεια in eloquio bene composito eluceat? quid etiam venustius, quid jucundius quam veritatem aliquam mathematicam vel philosophicam clare conceptam, ita clare, ita facile exprimere, ut nemo non sentiat vim veritatis, nemo non claritatem. Nolim haec pluribus persequi, quoniam ea longe melius Tuopte ingenio capis quam abs me asseri queant: novi ardorem Tuum, currenti calcaria addere quid opus est? si ita perrexeris ut hic cepisti, profecto nihil non a Te expectare licebit; et jam jam praevideo, imo polliceor magnam nominis claritatem quam intra paucos annos in orbe Erudito Tibi comparabis: memineris mei ubi me Vatem non vanum fuisse expectus fueris.[4] Nunc quidem Vale et favere mihi perge.

Dabam Basileae a. d. XIII. Kal. Decemb. MDCCXI.

P. S. A Vietore quondam Vestro Klockio[5] accepi tandem post longam tergiversationem dolia a Te mihi concessa, singula signo Honor. Patris Tui notata, uno tamen excepto eoque maximo quod cariosum et vetustate pene corruptum erat, atque alieno signo notatum suspicabar facile illum se mihi hoc vetustum pro novo (ut vestra erant) obtrudere velle,[6] adeoque nolebam primo acceptare; ille vero se aliud a vobis non accepisse, et si ego acceptare nollem, se nullum daturum edixit, quare tandem accepi satius existimans, aliquid quam nihil habere. Quod quamvis levissimi momenti, monere tamen volui, ut videres quid hominis esset Vietor iste.

Rogo Te ut Epistolam hanc inclusam Bibliopolae Dulsekero[7] tradi cures.


Fussnoten

  1. Dieser Brief von Johann Daniel Schöpflin an Johann Bernoulli ist anscheinend nicht erhalten.
  2. Schöpflin hatte sich nach dem Besuch des Basler Gymnasiums am 11. Oktober 1707 an der Artistenfakultät der Universität Basel immatrikuliert. Hier hörte er vor allem Geschichte bei seinem Verwandten Jakob Christoph Iselin, Griechisch bei Samuel Battier sowie Mathematik und Philosophie bei Johann Bernoulli (siehe Matrikel Basel IV Nr. 2225). Zu Schöpflins Verteidigung der Declaratio antiqui lapidis tergestini cum non uno in Romanam antiquitatem excursu quam ... ad diem 20. Mart. MDCCXI ... defendent I. Christoph. Iselius ... praeses et Ioh. Daniel Schoepflinus Marchicus respondens, Basileae (F. Lüdi) 1711, hat Johann Bernoulli ein interessantes Gedicht beigesteuert. Zu Schöpflins Verteidigung von neuen Thesen zur Physik, vor allem zu Dichte, Schwere, Druck und Aggregatzustand der Luft sowie zu den Meteoren in der Erdatmosphäre unter dem Präsidium von Johann Bernoulli ist nur das Anzeigenplakat überliefert (Theses physicae quas sub praesidio ... Iohannis Bernoulli Math. Prof. ad diem 30. Maii 1711. defendet Ioh. Daniel Schoepflinus, philos. stud., [Basel] 1711). Siehe dazu Nagel, Fritz, Von morschen Fässern und schwerer Luft. Johann Daniel Schöpflin als Student und Briefpartner von Johann I Bernoulli, Vortrag bei der Historischen und Antiquarischen Gesellschaft zu Basel.
  3. Schöpflin hatte sich am 21. August 1711 zum Studium der Theologie an der Universität Strassburg immatrikuliert.
  4. Mit seiner Vorhersage einer glänzenden wissenschaftlichen Karierre und eines grossen Renommés Schöpflins hat Johann Bernoulli in der Tat Recht behalten. Siehe dazu Voss, Jürgen, Schöpflin, Johann Daniel, in: Neue Deutsche Biographie 23 (2007), pp. 430-432.
  5. Dieser Basler Böttcher Klock ist bisher nicht identifiziert.
  6. Schöpflins Vater Johann Daniel (1663–1739), der am Petersberg in der Nachbarschaft Johann Bernoullis wohnte, hatte offenbar vor dem Umzug der Familie nach Reichenweiher im Elass im Jahr 1710 einige sperrige Fässer seinem Nachbarn günstig überlassen. Der Böttcher Klock, der die Fässer ausliefern sollte, versuchte nun aber, Johann Bernoulli ein morsches Fass für eine gutes anzudrehen. Doch der Bernoulli nahm es genau und prüfte die Fasszeichen, überschlug dann aber sein Risiko und entschloss sich, durch Annahme des morschen Fasses einen drohenden Verlust zu minimieren.
  7. Dieser beigelegte Brief an den Strassburger Buchändler (Johann Reinhold ?) Dulsecker ist nicht erhalten.


Zurück zur gesamten Korrespondenz