Bernoulli, Johann I an Jablonski, Johann Theodor (1702.11.18)
[Noch keine Bilder verfügbar]
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Empfänger | Jablonski, Johann Theodor, 1654-1731 |
Ort | Groningen |
Datum | 1702.11.18 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 18, fo.150 |
Fussnote | Der Brief ist demjenigen an Leibniz vom gleichen Datum beigebunden |
Vir Nobilissime et Amplissime
Fautor Honoratissime
Per nupertissimum Tabellarium allatae mihi sunt litterae Tuae humanitatis plenae una cum munere Regio, nummo scilicet aureo et pretio et elegantia insigni, quo Seren. et Potentiss. Prussorum Rex meum utut tenue inventum Phospori perpetui munerari voluit.[1] Quod ocyus significandum censui ut ea de re securum Te redderem, simul et rogarem ut data occasione Regiae Majestati devotissimas meo nomine gratias velis agere, atque testari quanto in pretio apud me sit illustrae hoc favoris Regii monumentum [et an]sam mihi daturum tantam Regis propensionem omni loco et tempore depraedicandi. Quod stimulum in meliora studia addet ad moliendum plura quae societatem nostram scient. promoveant in perpetuam Augustissimi ejus Fundatoris gloriam. Caeterum vehemter exopto occasionem Tuum in me demerendi affectum. Ad quodvis certe officii genus paratissimum habebis Nob. Amplit. Tuae Cultorem indefessum J. Bernoulli.
Groningae. a. d. 18 Nov. 1702.
ad D. Jablonski Secret. Societ. Scient. Berol.
Fussnoten
- ↑ [Text folgt]
Zurück zur gesamten Korrespondenz