Bernoulli, Johann I an Jablonski, Johann Theodor (1702.11.18)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Jablonski, Johann Theodor, 1654-1731
Ort Groningen
Datum 1702.11.18
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 18:Bl.150
Fussnote Der Brief ist demjenigen an Leibniz vom gleichen Datum beigebunden



File icon.gif Vir Nobilissime et Amplissime

Fautor Honoratissime

Per nupertissimum Tabellarium allatae mihi sunt litterae Tuae humanitatis plenae[1] una cum munere Regio, nummo scilicet aureo et pretio et elegantia insigni,[2] quo Seren. et Potentiss. Prussorum Rex[3] meum utut tenue inventum Phospori perpetui munerari voluit.[4] Quod ocyus significandum censui ut ea de re securum Te redderem, simul et rogarem ut data occasione Regiae Majestati devotissimas meo nomine gratias velis agere, atque testari quanto in pretio apud me sit illustrae hoc favoris Regii monumentum [et an]sam mihi daturum tantam Regis propensionem omni loco et tempore depraedicandi. Quod stimulum in meliora studia addet ad moliendum plura quae societatem nostram scient. promoveant in perpetuam Augustissimi ejus Fundatoris gloriam. Caeterum vehemter exopto occasionem Tuum in me demerendi affectum. Ad quodvis certe officii genus paratissimum habebis Nob. Amplit. Tuae Cultorem indefessum J. Bernoulli.

Groningae. a. d. 18 Nov. 1702.

ad D. Jablonski Secret. Societ. Scient. Berol.


Fussnoten

  1. Dieser Brief von Jablonski an Johann Bernoulli von 1702. 09.30 scheint nicht erhalten zu sein. Bernoulli berichtet davon in seiner deutschsprachigen Selbstbiograhie.
  2. Laut Bernoulli "wiegt diese Medaille 40 ducaten".
  3. Friedrich I., König von Preussen.
  4. Bernoulli hatte seine Entdeckung des leuchtenden Barometers bereits 1701 im Druck vorgestellt. (Siehe Bernoulli, Johann Op. LXII und Op. LXIII).


Zurück zur gesamten Korrespondenz