Poleni, Giovanni an Bernoulli, Johann I (1733.05.23)
[Noch keine Bilder verfügbar]
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Poleni, Giovanni, 1683-1761 |
Empfänger | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Ort | Padua |
Datum | 1733.05.23 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Venedig, Biblioteca Marciana. SIGN: ms. It. 284 ( = 6576), Nr.26 |
Fussnote |
Joanni Bernoullio
Gratias Tibi, Praestantissime Vir, maximas habeo, quod Lexici mei Moreriani negotium peramanter curaveris; iamque a Celeb. nostro Hermanno, qui alios etiam ad me Libros erat transmissurus, tria postrema Lexici eiusdem Volumina tradita fuere Mercatori Vestrati, a quo ad Tigurinum alium mittentur, et inde in meas pervenient manus. Summopere gaudeo, Filios tuos Petropoli degentes bene ibi se habere. Si Celeb. Daniel in patriam redeat, non despero, quin fieri etiam possit, ut eum ego quoque aliquando iterum videam. Interim, quoniam pereunt in via Epistolae, quot ego Petropolim mitto, quaeso a Te, ut litteras, clausas hac, Petropolim mittas ea via, quam tutiorem esse reputabis. Non una enim caussa est, cur eo illas pervenire cupiam.
Fortassis Tu quoque intellexisti, Disertationi meae adiudicatum fuisse hoc anno praemium a Regia Scientiarum Parisiensi Academia;[1] quod uni felici cuidam sorti tribuo: quam tenues etenim vires meae sint, plane sentio. Si opusculum illud meum edetur, atque perferatur ad Te; quaeso ego a Te enixe, ut sententiam tuam mihi de eo aperias; quod ubi facias, sed mihi gratis facias.
Reliquum est; ut, si qua in re Tibi possim inservire, velis opera uti mea; et pergere mihi favere. Vale, Praestantissime Vir, etiam atque etiam vale.
Patavio X. Kal. Iun. MDCCXXXIII.
Fussnoten
- ↑ [Text folgt]
Zurück zur gesamten Korrespondenz