Poleni, Giovanni an Bernoulli, Johann I (1732.03.06)
[Noch keine Bilder verfügbar]
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Poleni, Giovanni, 1683-1761 |
Empfänger | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Ort | Padua |
Datum | 1732.03.06 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Venedig, Biblioteca Marciana. SIGN: ms. It. 284 ( = 6576), Nr.20 |
Fussnote |
Joanni Bernoullio
Paullo post, ac humanissimas tuas accepi Litteras, datas XI. Kal. Octob. anni superioris, ijsdem responsum dedi; quod Bergomum misi ad Comitem S[u]ardum, ut responsum illud meum inde in manus tuas perveniret una cum nummo aureo, quem Tibi debebam. Rescripsit ille ita quidem factum fuisse: quod vel ex Te scire velim; ut, si error aliquis forte subsierit, possim ego debito meo, ut par est, satisfacere. Praeterea cum iam advenerit id tempus, quo futurum esse, ut prodirent tres reliqua Volumina Magni Lexici Moreriani, vestras iste Bibliopola spoponderat, scire cupio num prodierint, vel cito proditura sint Volumina ipsa: curabo etenim, statim ut Tibi istic numerentur reliqui octo Floreni, denoteturque nomen Mercatoris, cui eadem tradere possis, ut mihi transmittantur. Ceterum nihil apud nos novi est quod ad mathematicam rem pertineat: nam, ut opinor, iam vidisti Commentarios Bononiensis Academiae. Avide expecto Librum Galli Clairau. de Curvis duplici curvatura praeditis;[1] quo de Libro magna mihi nonnemo depraedicavit. Mihi deinde gaudeo, Tibi gratulor; quod Vir Celeberrimus Filius tuus Daniel bene se habeat, ut ex Alex. Vigodarzere Equite Hierosolymitano, qui Petropoli huc redijt, intellexi. Si qua in re Tibi inservire possim, quaeso, utare opera mea; Tibique persuades velim, Te mirifice a me coli. Vale.
Patavij pridie Non. Mart. MDCCXXXII.
Fussnoten
- ↑ [Text folgt]
Zurück zur gesamten Korrespondenz