Bernoulli, Johann I an Poleni, Giovanni (1731.04.06)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


[Noch keine Bilder verfügbar]


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Poleni, Giovanni, 1683-1761
Ort Basel
Datum 1731.04.06
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Venedig, Biblioteca Marciana. SIGN: ms. It. 284 ( = 6576), Nr.10
Fussnote P.S. eigenhändig



File icon keinbild.gif Illustrissimo atque Celeberrimo Viro

Joanni Poleno

Mathematico acutissimo

S. P. D.

Joannes Bernoulli

Ecce ad Te veniunt tandem tria priora volumina Lexici Moreriani.[1] Tradi debebant subscriptoribus jam ab initio mensis Martii proxime elapsi, sicuti promiserat Bibliopola; Sed quaedam quae in alia Urbe conficiebantur ad hoc Opus pertinentia, ut est Tabula aenea frontispicii loco praeponenda, huc perferri non poterant ob ingentem nivium copiam, quae aliquandiu vias impedivit. Adjeci tribus istis Voluminibus, quia petieras, aliquot exemplaria Dissertationis Filii mei Danielis de Respiratione, et unicum exemplar, quia paucissima suppetunt, meae dissertatiunculae de Motu Planetarum eorumque Orbitis atque apheliis mobilibus.[2] Nescio an non melius fecissem, si istius modi chartulas exigui momenti non misissem, vix enim dignas reputo ut Eruditorum conspectum subeant.

Cl. Hermannus nondum rediit in Patriam; accepimus quidem eum discessisse Petropoli jam ante aliquot menses indeque jam transiisse Rigae Livoniae sub initium mensis februarii, quo autem nunc loco haereat omnino ignoramus. Primum autem quod faciam cum venerit Hermannus erit, ut Opera Petropoli edita ab eo petam rogemque quid pro portoriis et vectigalibus erogaverit, quae si scivero Tibi perscribam; sciscitaturus num desiderare pergas ut illa Opera Petropolitana Tibi transmittam; Caeterum vero num eorum pretium trigenta sex florenorum dici debeat modicum, File icon keinbild.gif tum demum judicabimus, postquam ea perlustrare atque intimius inspicere licuerit. Non est cur tantopere sis sollicitus de eo quod in Commentar. Reg. Scient. Gall. Acad. ad an. 1712 pertinentibus inveneris quasdam Tractoriae curvae proprietates a Cl. Bomio jam tum demonstratas, cujus rei in Tuis nuperis[3] nullam mentionem feceris. Id enim Te inscio factum fuisse et ita fieri potuisse quilibet aequus Lector facile conjectabit, praesertim si attenderit ad id quod Bomii Theoremata et pauciora sunt quam ea quae Tu dedisti, et ordine alio concinnata; Nae! si quis secius judicare vellet posset de Bomio idem concludere, illum scilicet easdem illas proprietates anno 1712 demonstratas jam antea ab alio quopiam (si non quoque a nobis) datas invenisse, cum pleraque circa Tractoriam consideranda non sint indaginis difficilioris.

Vale Vir Illustrissime.

Dabam Basil. a. d. VIII. Id. April. MDCCXXXI.

P. S. Monendus erit Bibliopegus, qui ligabit tres istos Tomos Lexici, ne eos vehementer nimis malleando percutiat, praesertim Tomum tertium; Solet enim charta ab atramento recens impresso facile commaculari per fortiorem mallei ictum.

File icon keinbild.gif

A Monsieur

Monsieur Poleni, très

Illustre Professeur des mathema-

tiques, et Membre de diverses Aca-

demies Imperiale et Royales etc.

à Padoue


Fussnoten

  1. [Text folgt]
  2. [Text folgt]
  3. [Text folgt]


Zurück zur gesamten Korrespondenz