Bernoulli, Johann I an Mencke, Johann Burckhard (1727.09.06)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Mencke, Johann Burkhard, 1674-1732
Ort Basel
Datum 1727.09.06
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 674:Bl.178
Fussnote



File icon.gif Viro Amplissimo atque Celeberrimo

Joh. Burchardo Menckenio

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Quod nuper misisti Actorum accepimus, quae inde sequuntur, ut proxima quaelibet Occasione mittere pergas rogamus. Accipies a Patruele meo qui apud Vos degit 6 Thaleros pro tribus Actorum bienniis 1725 et 1726 atque ita imposterum solvi curabo cum quae transmiseris ad justam Summulam pervenient.

Prodiit tandem Parisiis Dissertatio mea de motu Viribusque corporum et de Caussa Physica elaterii,[1] duo ejus Exemplaria novissime misi ad Cl. Wolfium, ut alterutrum quam citissime ad te mittat,[2] quod ubi acceperis in Actis Vestris recenseri cupio. Rogavi Cl. Wolfium, cui quoque communicavi Mac-Laurini et Mazierii Dissertationes de eadem re tractantes,[3] ut de singulis judicet et Judicium suum cum publico communicet, sunt enim inter ipsos Gallos, qui putant Specimen meum longe praeferendum fuisse reliquis omnibus, sed Animi affectus et Praejudicia eorum, qui ad examinandum et judicandum ab Academia erant constituti File icon.gif et quorum quinque tantum erant, impedivisse, quominus eligeretur optimum; etiamsi de coetero multis Encomiis cumulaverint Specimen meum, id vero ita evenisse plane non miror, asserui ego Doctrinam Leibnitianam de Corporum Viribus vivis, quae in Gallia nondum recepta est, eamque demonstravi novis Argumentis omnino invictis, quod male habuit Judices, quia ipsi paulo ante publice scripserant contra Vires vivas; fuerunt ideo simul et Judices et Pars adversa, quanquam tamen eo fuerint adacti vi Demonstrationum mearum, ut palam fateri incipiant vires vivas aliquando locum habere posse. Hoc praeterea sciendum est, fuisse inter Judices Saurinum mihi ab antiqua Lite infensum, hominem admodum sublestae fidei, ut omnes Apostatae solent esse, praesertim si tales fiant ad Scelerum poenas evitandas; Poterat quippe Saurinus ex quibusdam Indiciis subolere, me fuisse Auctorem mei Speciminis.

Quod superest Vale et fave.

Dab. Bas. a. d. VI. Sept. 1727.


Fussnoten

  1. [Text folgt]
  2. [Text folgt]
  3. [Text folgt]


Zurück zur gesamten Korrespondenz