Bernoulli, Johann I an Wolff, Christian (1727.08.26)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Wolff, Christian, 1679-1754
Ort Basel
Datum 1727.08.26
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 671, Nr.30
Fussnote



File icon.gif Viro Amplissimo ac Cel.

Christiano Wolfio

S. P. D.

Joh. Bernoulli.

Quae mihi ante aliquot menses miseras scripta[1] ad litem Tuam cum adversariis spectantia rectissime accepi, pro quibus decentes ago gratias. Etsi ea voluptatem pariant Lectoribus qui defensam amant veritatem contra Tuos malevolos, mallem tamen Te aliquando liberatum videre ab horum insultibus, ut Tuae tum sanitati tum tranquillitati consulatur, quas longa litium concatenatione infirmari tandem atque turbari mea ipsa edoctus sum experientia; Poteris autem tempus utilius terere si spretis cavillationibus inimicorum, quibus tamen os nunquam occludes, calamum Tuum adhibeas ad Scientiae nostrae propagationem, quae res ut pulchre semper a Te processit, ita immortalis erit quum inde Tibi comparabis gloria.

Prodiit tandem post longas moras Dissertatio mea De Legibus motus,[2] cujus pauca aliquot exemplaria Parisiis novissime accepi; mitto ecce duo, quorum alterum Tibi serves, alterum Cl. Menckenio[3] inscriptum data occasione eidem quaeso transmittas, ut in Actis Lips. recenseatur;[4] Si ipse quae inter legendum occurrunt notatu digniora excerpere et Judicium Tuum de meo specimine Cl. Menkenio suppeditare volueris, rem feceris mihi jucundam et publico forte non ingratam; velim inprimis ut attente examines nova quae adduxi argumenta cum ad probandam tum ad confirmandam virium vivarum aestimationem, omni sane exceptione majora, quae reperies Cap. 7 et 8. Quod vero Cap. 9 extat, illud est quod olim Tibi suppeditaveram[5] et postea Tuis Elementis Matheseos[6] inseruisti. Aliam quoque demonstrationem conspicies Cap. 3 § 6 quae aliquid inexpectati habet, eaque tam simplex et File icon.gif facilis ut mirer illam nemini antea in mentem venisse, demonstro enim quasi in transitu duorum corporum , , velocitatibus , , motorum vires esse ad se invicem ut ad , idque ex numero elastrorum aequaliter tensorum quorum vires sui dilatatione in corpora fuerunt transfusae unde suas habent velocitates; nescio sane quid ab Adversariis regeri possit. Composueram meam dissertationem cum proponerent Galli quaestionem de Legibus motus corporum perfecte durorum; approbarunt quidem eam et confessi sunt Judices, ut scripsit mihi Dn. Demairan,[7] prae reliquis maxime placuisse, attamen adjudicarunt praemium Mac-Laurino,[8] non alio sub praetextu quam quod non attigerim statum quaestionis, se enim petiisse leges communicationis motus pro corporibus perfecte duris, me vero dedisse pro elasticis, quasi mihi non licuisset sumere duritiem in sensu naturae convenienti, cum alia corpora dura non agnoscam quam quae sunt rigida; et perfecte dura quae summe sunt rigida seu quae habent elasticitatem infinite magnam[9] ita ut a quacunque vi finita nonnisi infinite parvam compressionem patiantur. Verum superiori anno cum ageretur de Legibus motus corporum elasticorum et de causa physica elasticitatis, dedi Additamentum pro explicatione hujus thematis,[10] atque ita specimen meum auctum hac additione de novo ad certamen rediit; iteratum habuit applausum, sed praeterea nihil, praemium quippe hac vice datum est Mazierio Patri ex ordine oratorio.[11] Quid mirum? amplexus hic est systema Malebrancii[12] Gallorum oraculi, ut fuit Newtonus apud Anglos, in explicanda causa elaterum; ego vero placita Leibnitii secutus assertum dedi systema de aestimatione virium vivarum, invisum utique adhucdum in Gallia aeque ac in Anglia, ipsis praesertim Academicis ceu patet ex commentariis ubi passim declamant contra vires vivas, ita ut vere dicere possim de judicibus quod simul fuerint pars mea adversa, cui accedit quod Saurinus[13] homo infamis et variis sceleribus clarus, ob lites olim inter eum et me agitatas[14] mihi inFile icon.giffensus, praesidium gesserit inter Judices quorum quinque tantum fuerunt ad examinanda specimina et postea sententiam ferendam delegati, suspicans scilicet me fuisse Auctorem speciminis mei quod sub Emblemate "In magnis voluisse sat est" ad Secretarium[15] transmiseram. Adjicio Mac-Laurini et Mazierii Diatribas una cum Epicrisi mea in utramque, excerpta ex litteris ad Dn. Demairan exaratis,[16] ut omnia bono cum otio legere et expendere possis; Tuum tunc erit judicare, quo jure illi palmam reportaverint; mihi saltem videntur miserabilia quae dedit Mac-Laurinus, sunt enim partim trivialia ab aliis dudum tradita, partim paralogistica, argumentum praesertim quo utitur ad refellendam aestimationem virium ejus est indolis, ut eo admisso possem pariter probare circulorum areas non esse in duplicata ratione diametrorum, interim paralogismus hic quantumvis crassus, quem nunc ut audio Galli habent pro Argumento Achilleo contra vires vivas, Auctori suo praemium comparavit, "Mopso Nisa datur etc."[17] triumphat error in veritatis praejudicium, malunt Judices apertis oculis coecutire et sophismata coronare quam inveterata praejudicia deponere imo quam admittere veritatem agnitam, quod enim velut inviti fuerint aliquo modo abrepti ad agnitionem veritatis a me nimis clare ob oculos positae videbis ex praefatione quam praemiserunt Laurini Scripto[18]. Ad specimen Mazierii quod attinet, illud quoque scatet erroribus, praesertim pars prima, ubi dare conatur causam physicam elasticitatis, detexi nonnullos ejus errores in epicrisi, sed innumeros alios intactos reliqui. Pars 2.da ubi leges exponit pro corporibus imperfecte elasticis, nihil tanti momenti continet, quod non a quovis mediocri ingenio praestari potuisset, sed Saurini odium et quorundam ex reliquis quatuor judicibus praeposterus amor in Malebrancium nec non praejudicia contra vires vivas fecerunt ut de veritate triumpharet falsitas, sed spero futurum ut in ipsorum pudorem bona causa resurgat ad perennem inter philosophos gloriam inviFile icon.giftis omnibus obloquentium cavillis; veritas enim premi potest, non supprimi. Dedi in Additione mea[19] modum explicandi causam physicam elaterum in corporibus per vim centrifugam materiae circulantis in poris, quo monstravi rationem, cur fluida elastica rariora, ut aër, vim habeant sese dilatandi quae est proportionalis densitati fluidi;[20] phaenomenon est notissimum et experientia comprobatissimum sed antea a nemine rationibus demonstratum; Tribuit quidem Mazierius suis vorticulis Malebrancianis similem vim centrifugam, at non explicat quomodo vis ista agere possit in parietes pororum ad eos dilatandos siquidem ut ipse supponit vorticuli illi liberrime per poros evadere possint. Quid Tu ea de re sentias, lubens audiam; Interim vale et fave.

Dabam Basil. a. d. 26 Aug. 1727.

P. S. Ad reliqua Epistolae Tuae capita, Vir Ampl. cum jam respondere non vacet, respondebo alia vice.


Fussnoten

  1. Brief von Wolff an Johann Bernoullli von 1727.04.18.
  2. Bernoulli, Johann I Op. CXXXV, Discours sur les loix de la communication du mouvement ....
  3. Johann Burkhard Mencke.
  4. Die Rezension von Christian Wolff erschien in: AE Novembris 1728, pp. 504-516.
  5. Johann Bernoulli hatte seinen "Beweis" über die wahre Schätzung der lebendigen Kräfte in seinem Brief von 1710.04.26 an Wolff gesandt.
  6. Wolff hatte diesen Text abgedruckt in: Wolff, Christian, Elementa matheseos universae. Tomus I, qui commentationem de methodo mathematica, arithmeticam, geometriam, trigonometriam, analysin tam finitorum, quam infinitorum, staticam et mechanicam, hydrostaticam, aerometriam, hydraulicam complectitur, Halae Magdeburgicae (J. G. Renger) 1713, pp. 594-595.
  7. Brief von Jean Dortous de Mairan an Johann Bernoulli von 1726.04.20.
  8. MacLaurin, Colin, Démonstration des loix du choc des corps, in: Prix Paris I, 1720-1727 (1752), Nr. VII.
  9. Johann I Bernoulli benutzt eine Definition der Elastizität, die von der heutigen verschieden ist. Cf. Bernoulli, Johann I Op. CXXXV, Discours sur les loix de la communication du mouvement ..., Cap. 1 §16, p. 9. Die Frage nach dieser Defintion spielt auch eine grosse Rolle in Johann Bernoullis Briefwechsel mit Dortous de Mairan.
  10. Johann Bernoulli hatte dieses Additamentum mit seinem Brief von 1725.06.24 an de Mairan gesandt.
  11. Mazière (prêtre de l'Oratoire), Les loix du choc des corps à ressort parfait, ou imparfait, in: Prix Paris I, 1720-1727 (1752), Nr. V.
  12. Zur Stosstheorie Malebranches siehe Mouy, Paul, Les lois du choc des corps d'après Malebranche, Paris 1927 und Robinet, André, Malebranche de l'Académie des sciences. L'œuvre scientifique, 1674-1715, Paris 1970.
  13. Johann Bernoulli wusste aus dem Brief von de Mairan an ihn von 1725.09.24, dass Joseph Saurin war einer der Juroren für den Prix der Académie de sciences war, die seine eingereichte Schrift beurteilten.
  14. Zum Konflikt mit Saurin, der Johann Bernoulli Undankbarkeit gegenüber L'Hôpital vorwarf, siehe den Brief von Joseph Saurin an Pierre Varignon von 1705.06.10 (abgedruckt in Joh. I B. Briefe 2, pp. 163-167) und Bernoullis Reaktion darauf in seinem Brief an Varignon von 1705.07.18.
  15. Jean Jacques Dortous de Mairan
  16. Johann I Bernoulli an de Mairan von 1727.06.26. Der Brief trägt am Kopf die eigenhändige Bemerkung Johann Bernoullis: "à Mr. de Mairan. Contenant des remarques sur la piece du P. Maziere depuis la page 2. jusqu'à la page 8."
  17. Vergil, Bucolica 5 (Dem Sinn nach bedeutet dieses Zitat: Ein armseliger Mann erhält das schönste Mädchen zur Frau).
  18. Avertissement zu MacLaurin, Colin, Démonstration des loix du choc des corps, in: Prix Paris I, 1720-1727 (1752), Nr. VII, pp. 3-4.
  19. Gemeint ist das Additamentum, das Johann Bernoulli an de Mairan und Wolff geschickt hat.
  20. NB. Johann I Bernoulli verwendet eine von der heutigen Definition abweichende Definition der Elastizität.


Zurück zur gesamten Korrespondenz