Bernoulli, Johann I an Hermann, Jacob (1727.07.12)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Hermann, Jacob, 1678-1733
Ort Basel
Datum 1727.07.12
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 659, Nr.30
Fussnote



File icon.gif Viro Celeberrimo atque Excellentissimo

Jacobo Hermanno.

S. P. D.

Joh. Bernoulli.

Mirari non debes si aegre redeo ad commercii nostri quam offers redintegrationem, etenim satius foret silentium porro inter nos vigere quam ita nobis committi ut dum litteris privatis alter alteri proclivem suum testatur animum interim publice indecentem prodat simultatem, uter vero nostrum eam ceperit alueritque Tu quidem Vir Cel. ignorare non potes, instigatus forsan a malevolis qui falsa tibi de me detulerunt; ad me quod attinet, illud in more mihi positum est ut ex connata quadam animi sinceritate etiam inimicorum offensas insuper habeam si occasio se praebet illis quod merentur tribuendi, cujus certe rei luculentum habes argumentum; cum ante aliquot annos fervente jam lite Te inter et me filiumque meum nunc defunctum ad Cathedram Logicam suffragio te meo admotam vellem; quod idem nunc quoque fecissem in nupera redintegratione professionis physicae, si non in prima statim electione ternarium, ut vocant, ingressus fuisses antequam ordo suffragandi ad me veniret qui in secunda fueram eligentium Classe. Hoc vero non dico ut aliquam a te gratiam ineam, sed ut videas ita me esse animatum, ut non patiar a recto tramite deflecti per quendam affectum quem illata injuria excitare potuisset. File icon.gif Spero filium meum Danielem, cum quo amicitiam Te colere lubens audio, Te uberius edocuisse de integritate, qua utor forsan nimis severe, in rebus agendis. Sed pergo ad alia: Gratum fuit intelligere schediasma meum circa calculum integralem vestrae Ill. Societati placuisse, adeo quidem ut suadente Ill. vestro Praeside ac nemine contradicente decretum fuerit esse mihi gratias agendas pro ejus communicatione; non peto gratias, sed miror decreti inexecutionem, non secus ac illud quoque quod in hunc usque diem nondum acceperim diploma aliquod vel quicquid esse debet loco declarationis solennis de mei invitatione et receptione in Academiam vestram. Qui fit ut non statim animadverteris formulam, cujus integrandi modum Te in conventu vestro aperuisse dicis, , non aliam dare curvae speciem quam si duo priores termini abessent, quod jam ante tot annos ad marginem Lectionum mearum Hospitalianarum annotavi,[1] quodque tam obvium et tam facile est, ut in praedicto meo schediasmate vobis tramsmisso mentionem facere ejus rei nequidem dignatus fuerim; Nam id tantum opus est, ut coordinatas data quadam quantitate augeas vel diminuas quo evanescant priores illi duo termini, id quod nullo labore peragitur; sic nempe si scribas pro , et pro , obtinebis immediate pro illa Tua aequatione, hanc alteram duobus primis terminis carentem , qui casus est simplicissimus eorum quos in schediasmate meo sine praevia separatione indeterminatarum generaliter integrare doceo. Potest quidem ad alias quoque aequationes differentiales magis compositas extendi modus iste destruendi terminos in quibus indeterminatae et non ad eandem simul cum reliquis ascendunt dimensionem, sed nollem jactare, illum succedere in omnibus, si Tu id praestare potes, nae? magni quid praestiteris. De curvis tautochronis et celerrimi descensus in pleno poteris nunc cum Doctiss. Eulero coram agere. Cl. Bulfingero verbis meis salutem officiosissimam impertias rogo. Vale et fave.

Dabam Basileae a. d. 12. Julii 1727.

P. S. H[is] modo scriptis traditur mihi (cujus missu nescio) exemplar sermonum tum Tui tum Cl. Bulfingeri in primo solenni conventu dictorum, quos summa cum voluptate legam; miror nitorem et elegantiam impressionis. Gratias, quaeso, meo n[o]mine agas Ill. Acad. siquidem illa sit quae me hoc munere mactaverit.


Fussnoten

  1. [Text folgt]


Zurück zur gesamten Korrespondenz (Hermann, Jacob)

Zurück zur gesamten Korrespondenz (Bernoulli, Johann I)