Bernoulli, Johann I an Wolff, Christian (1725.10.13)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Wolff, Christian, 1679-1754
Ort Basel
Datum 1725.10.13
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 671, Nr.25
Fussnote



File icon.gif Viro Amplissimo ac Celeb.

Christiano Wolfio

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Filii mei[1] magnopere laudant tuam erga se praestitam beneficentiam et humanitatem, quam ob rem gratias tibi ago habeoque maximas.

Non minus quoque extollunt Illustr. Comitis Legati[2] affabilitatem et mansuetudinem, ad cujus quippe mensam excepti fuerant lautissime. Advenerant Berolinum 21 Septemb. inde profecti sunt 29.o ejusdem mensis in rheda veredaria, quae ocyssime cursitat et nocte et die, ita ut eos ante medium Novembris jam fore Petropoli firmiter mihi persuadeam, dummodo Deus O. M. eorum iter sospitet, quoniam alia non suppetit mihi via mittendi ad filios litteras, tibi vero frequens commercium esse cum Petropolitanis non ignoro, inclusas has ad filium majorem[3] prima qua scripturus es occasione deferri enixe commendo atque obsecro. Quomodo filios meos deprehenderis atque an eos judicaveris ad spartas suas ornandas, id quod ex conservatione[4] cum iis habita cognoscere licuit, lubens equidem ex te intelligam. Ego certo qui alias severissimus sum observator naevorum in filiis meis, aliquo tamen ingenio utrumque pollere opinor, spemque concipio de juniore fore ut cum aetate maturescente fructus proferat in scientiis haud contemnendos. Ante aliquod dies accepi litteras a Cl. Bulfingero,[5] quibus eadem omnia mihi confirmat quae tibi perscripserat de praestantia stationis Petropolitanae, additque multa alia de amoenitate loci rerumque omnium quibus affluunt, ut fere mihi salivam[6] moverit, ipsam rei veritatem experiundi, quod utique facerem si minus provectae aetatis essem. Quid respondit Schoepflinus ad invitationem cum salario oblato 1200 Rubelorum? profecto non sapit, si recusat. E Gallia intelligo Dn. de L'isle[7] Astronomum aut jam profectum, aut proxime profecturum esse Petropolim. File icon.gif Alter Bulfingerus Medicus Canstadiensis[8] scribit[9], invitari adhuc quosdam alios ex Tubinganis, interque eos Dn. Duvernoy Anatomicum:[10] credebam autem Cl. Heisterum[11] Anatomici vices agere in Academia Petrop. Si filiorum meorum commodis, ut promittis, velificari perrexeris, facies mihi eisque rem quavis occasione a nobis demerendam. Vale.

Dabam Basileae. a. d. 13 octobris 1725.


Fussnoten

  1. Nicolaus II und Daniel Bernoulli.
  2. Alexander Golovkin.
  3. Dieser Brief von Johann Bernoulli an Nicolaus II Bernoulli ist nicht erhalten.
  4. Eventuell Schreibfehler, statt "conversatione".
  5. Georg Bernhard Bilfinger an Johann I Bernoulli von 1725.08.21.
  6. Im Manuskript steht "sativam".
  7. Jospeh Nicolas Delisle (1688-1768) wirkt von 1726 bis 1747 als Professor der Astronomie an der Petersburger Akademie.
  8. Johann Wendelin II Bilfinger (1695-1756), Bruder von Georg Bernhard, war Arzt in Bad Cannstadt bei Stuttgart.
  9. Johann Wendelin Bilfinger an Johann I Bernoulli von 1725.09.28.
  10. Johann Georg Duvernoy (1691-1759) wirkte von 1725 bis 1741 als Professor der Anatomie an der Petersburger Akademie.
  11. Lorenz Heister (1683-1758) war Professor der Anatomie und Botanik an den Universitäten Altdorf und Helmstedt. Er lehnte die Berufung nach St. Petersburg ab.


Zurück zur gesamten Korrespondenz