Wolff, Christian an Bernoulli, Johann I (1725.09.17)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Wolff, Christian, 1679-1754
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Marburg
Datum 1725.09.17
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 671, Nr.36*
Fussnote



File icon.gif Viro Amplissimo atque Ce[le]berrimo

Joanni Bernoulli

S. P. D.

Christianus Wolfius.

Filii Tui, Vir Celeberrime, nuperrime incolumes ad nos pervenere ac iter suum laeto animo continuaturi Cassellos profecti.[1] Votum meum cum Tuo jungo, ut Numen benignissimum adsit ipsis in itinere et ad portum optatum perductis omnia ex voto cedere jubeat! Dedi ipsis litteras cum ad illustrissimum Legatum,[2] tum ad amplissimum Archiatrum,[3] cui omnis res academica ab Augustissima Imperatrice unice commissa, ita ut solius ipsius consilio agantur omnia. Heri a Cl. Bülffingero accepi litteras,[4] quibus mirifice laetatur, quod talem fuerit stationem nactus, qua meliorem nullibi sibi obtingere potuisse lubens fatetur. Adventantes benignissime recepti et in palatiis magnifice extructis commoda domicilia ipsis obtigerunt cum omni suppellectile necessaria, quae viros in autoritate constitutos decet. Laudat victum, quo utuntur: extollit gratiam augustissimae Imperatricis,[5] ad cujus manus osculandas admissi Professores, Hermanno sermone Gallico, Bülffingero autem Germanico Majestatem ipsius compellante.[6] Ad Schoepflinum jam litteras invitatorias dedi, offerens ipsi salarium 1200 Rubelorum, cum Historici opera saepius opus habeat aula: sed filii Tui exiguam spem fecerunt fore, ut invitationi aures praebeat benignas, affirmantes ipsum magis gloriam quaerere ex invitatione, quam animum alere File icon.gif in Russiam migrandi. Filiorum tuorum impatiens est Petropoli desiderium, cum augustissima Imperatrix optet, ut Academia functionibus suis mox vacare possit: unde adventus eorum maximo mihi gaudio fuit. Ceterum Te certiorem esse velim, quod nullam praeterm[i]ssurus sim occasionem, qua Filiorum tuorum commodis inservire queam. Vale.

Dabam Marburgi d. 17 Sept. 1725.


Fussnoten

  1. Nicolaus II und Daniel Bernoulli waren also zwischen dem 5. und 17. September auf ihrem Weg nach St. Petersburg nach Marburg gelangt und von dort nach Kassel weitergereist.
  2. Alexander Golovkin.
  3. Laurentius Blumentrost.
  4. Dieser Brief Bilfingers aus St. Petersburg an Wolff ist nicht erhalten.
  5. Katharina I. Kaiserin von Russland.
  6. Die bereits in St. Petersburg anwesenden Akademiker wurden am 26. August 1725 im Sommerpalast der Kaiserin Katharina I. vorgestellt. Die Ansprache von Jacob Hermann an die Kaiserin (Na. 215) und diejenige von Georg Bernhard Bilfinger sind abgedruckt in Neuer Zeitungen von Gelehrten Sachen des Jahres MDCCXXV Anderer Theil, N. LXXVI, Leipzig, den 20. September, pp. 732-734 bzw. pp. 734-736. Siehe dazu Nagel, Fritz, Jacob Hermann. Skizze einer Biographie, in: Nagel, Fritz/Verdun, Andreas (eds.), "Geschickte Leute, die was praestiren können ...". Gelehrte aus Basel an der St. Petersburger Akademie der Wissenschaften des 18. Jahrhunderts, Aachen 2005, pp. 69-71.


Zurück zur gesamten Korrespondenz