Bernoulli, Johann I an Wolff, Christian (1725.09.05)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Wolff, Christian, 1679-1754
Ort Basel
Datum 1725.09.05
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 671, Nr.24
Fussnote Am Briefende ein autographer Zusatz



File icon.gif Viro amplissimo

atque

celeberrimo Christiano Wolfio

S. P. D.

Joh. Bernoulli

En Filios meos,[1] Vir amicissime, qui Caelo licet minus favente, atque continuis pluviis exasperato, auspice tamen et Duce Deo ingressi sunt iter ingens et molestum, hac praesertim anni tempestate ad Hyemem vergente. Huc jam unice vota mea tendunt ut benignissimus Pater velit conservare Juvenes constitutionis, ut vides, non admodum robustae, velit eos salvos ac sospites perducere ad locum optatum eorumque ibi futuris laboribus divina sua gratia annuere, ut ante omnia ad divini sui nominis gloriam cedant ac deinde ad scientiarum propagationem; nihil est quod praeterea ardentius exoptem, quam ut satisfiat laudabili scopo Magnae Russorum Imperatricis[2] ejusque quondam Augustissimi Mariti[3] novae Academiae Fundatoris. Tu vero Vir celeb. qui auctor fuisti inter primos ut Filiis meis honorifica statio quam nunc adeunt obtingeret, rogaris ut illis proporro consiliis tuis favere pergas, eosque litteris commendaticiis ad Illustr. Legatum,[4] File icon.gif ad amplissimum Blumentrostium, aliosque viros, qui in gratia sunt apud potentissimam Imperatricem, stipatos dimittas, facies opus quo nos tibi in perpetuum obstrictissimos reddes. De Schöpflino non est quod multa dicam, exponent Filii quicquid de illo resciscere gestieris, hoc tantum dico, felicem fore Academiam Petropolitanam si hunc virum obtinere possit; fuit quondam meus Auditor in philosophicis et Mathematicis,[5] in quibus non leviter versatus, Litterator insuper eximius, Orator eloquentissimus, historicus et antiquarius consummatissimus[6], Linguarum callentissimus, nunc quidem Eloquentiae et Historiarum Professione cum laude fungitur in Universitate Argentinensi, Celeberrimi Kuhnii successor olim Discipulus, aetatem jam habens triginta et aliquot annorum, adeoque vegetam et maxime idoneam ad labores academicos peragendos et ad spartam suam cum fructu ornandam; ut verbo dicam digniorem vix novi, qui Historiographi vices expleat atque inprimis vitam describat invictissimi Russorum Monarchae Petri Magni, cujus utique Heroica gesta tam sunt memoratu digna quam quae maxime. Vale Vir summe ac mihi Filiisque meis favere perge.

Dabam Basileae a. d. 5. 7bris. 1725.


Fussnoten

  1. Nicolaus II und Daniel Bernoulli sollten also diesen Brief auf ihrer Reise nach St. Petersburg persönlich Christian Wolff übergeben.
  2. Katharina I., Kaiserin von Russland.
  3. Peter d. Gr.
  4. Alexander Golovkin.
  5. Johann Daniel Schöpflin (1694-1717) studiert von 1707 bis 1711 in Basel (siehe Matrikel Basel IV, Nr. 2225). Er setzte dann ab 1711 seine Studien an der Universität Straßburg bei Johann Kaspar Kuhn (1655-1720) fort. Nach Kuhns Tod 1720 wurde Schöpflin zu dessen Nachfolger auf dem Lehrstuhl für Geschichte und Rhetorik ernannt. Schöpflin stand nach Abschluss seiner Studien in Briefwechsel mit Johann Bernoulli, der ihn schon als Studenten hoch schätzte (siehe Brief von Johann Bernoullli an Schöpflin von 1711.11.19).
  6. Die letzten vier Worte stehen im Manuskript am Ende der Seite.


Zurück zur gesamten Korrespondenz