Bernoulli, Johann I an Wolff, Christian (1725.03.16)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


[Noch keine Bilder verfügbar]


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Wolff, Christian, 1679-1754
Ort Basel
Datum 1725.03.16
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur St. Petersburg, Nationalbibliothek Russlands, Handschriftenabteilung. SIGN: f. 991, Abt. N. 118
Fussnote Siegel abgerissen. Adresse auf fo. 2: "Monsieur. Monsieur Wolf. Conseiller Aulique de S. A. S. de Hesse Cassel, Premier Professeur en Philosophie et Mathematique tres celebre à Marpourg. Par Monsr. et Ami que Dieu conduise." Original



File icon keinbild.gif Viro Amplissimo atque Cel.

Christiano Wolfio

S. P. D.

Joh. Bernoully

Juvenis hic[1] qui has Litteras ad Te defert meus fuit in mathematicis Auditor, optimae indolis atque in humanioribus non leviter versatus; iturus est Lipsiam et Halam, in quo posteriori loco aliquandiu commorabitur, ut se in studio Jurisprudentiae perficiat, non dubito, quin ibi habeas adhuc Amicos, quibus eum commendare posses, quod ubi feceris, habebis me eo nomine obstrictiorem etsi Tua de me meisque merita jam sint maxima. Acceperis spero litteras meas d. 28 Febr. datas una cum illis a filio meo scriptis ad Ill. Galowkium, quas dimiseram utrasque biduo antequam nuncius huc advolasset de obitu Russorum Imperatoris. Casus istius qui nunc accidit cogitatio me diu jam tenuit anxium et sollicitum de dubia sorte, quam tunc habitura esset Academia Petropolitana; qua de re Te in anterioribus meis consulebam, ut nimirum diceres utrum eo eveniente aliquid securitatis superesset Professoribus Petropolitanis. Credo interim Imperatricem Viduam, si in successione non turbetur, omnia File icon keinbild.gif quae a marito, erant instituta, pro ratis habituram esse; Et ita non penitus despero, de felici Academiae successu; Lentior quidem erit, sed eo firmior tutiorque. Quod si Hermannus jam a Rege suo dimissionem impetravit, redibit in Patriam, si me conjectura non fallit, id enim jam diu desideravit; filius meus non recusaret, in ejus locum surrogari, si honestis conditionibus invitaretur. Non moror Anglos Gallosque insurgentes, contra mensuram virium Leibnitianam: tempus veniet quo de errore suo convicti veritatem triumphare videbunt; Gallos saltem quod attinet quibus, plus ingenuitatis est, quam Anglis; illi jam incipiunt, veram virium aestimationem cognoscere, ex quo nimirum, Judices Academici viderunt Dissertationem meam occasione praemii 1724 conscriptam,[2] ubi quid sit discriminis inter vires mortuas et vivas, hasque sequi rationem duplicatam velocitatum, tam clare docui adductis novis argumentis hactenus a nemine adhibitis, ut certe non habeant, quod regerant, nisi hoc tantum, quod putent distinguendum esse, inter corpora elastica et perfecte dura, illorum vires agnoscunt esse, ut quadrata velocitatum, horum vero, ut simplices velocitates, esse etiamnum affirmant, at distinctio ridicula, siquidem id, quod constituit vim vivam in corpore est aliquid absoluti et independentis, ab ulla qualitate quae corpori non est essentialis, qualis est perfecta durities vel inflexibilitas.

File icon keinbild.gif Hujusmodi corpora inflexibilia, cum mihi visa fuerint non tantum non existere, sed ne quidem existere posse salvis naturae Legibus, aliam ego in Dissert. mea[3] substitui duritiei ideam definiendo corpora perfecte dura per ea, quae sint summe rigida, h. e. quae habeant elaterium tam validum, ut per vim externam quantumvis magnam sed finitam percussa patiantur compressionem, non quidem omnino nullam sed infinite parvam. Academici hanc definitionem non admittentes causati sunt Autorem Dissert. cujus symbolum "In magnis voluisse sat est"[4] (nesciunt autem me esse Autorem) se non continuisse intra limites quaestionis propositae, quamvis de caetero Dissert. ipsam miris extollant elogiis, ut videre est in monito[5] quod praefixerunt specimini in publicum edito MacLaurini, qui praemium reportavit. Etsi miserum sit hoc specimen, ipsis fatentibus Gallis, ut mihi sub rosa perscriptum est,[6] ei tamen praemium adjudicare coacti sunt, quia melius aliud non habuerunt, quod de quaestione tractaverit in sensu proposito, meum enim non credunt, ad hanc quaestionem pertinere, sed ad alteram, quam nunc in proximum annum 1726 promulgarunt; Spes interim mihi facta est, istam meam Dissert. etiamnum aspirare posse ad praemii impetrationem, id enim juris File icon keinbild.gif sibi reservasse Academicos, ut etiam ex veteribus speciminibus coronare possint aliquod, si nempe in rem praesentem prae caeteris excellere judicaverint; uti certe anno proximo fieri posset, ubi agitur de communicatione corporum elasticorum. Haec causa est, cur meam Dissert. nondum praelo commiserim, sicuti fecissem si nulla spe superstite, rejecta fuisset; quandocunque interim lucem videbit, corruent Anglorum reliquorumque Adversariorum frivolae objectiones, praesertim MacLaurinianae quibus utitur ad probandum vires corporum, non esse ut quadrata velocitatum, sed meros consuit paralogismos, eosque tam palpabiles, ut iisdem probare possem, areas circulorum non esse ut quadrata diametrorum. Rogo autem ut de his omnibus silentium observes donec post annum sententiam tulerint Judices Parisini neque interea temporis resciscant, quis lateat Autor sub Tessera "In magnis voluisse sat est". Vale.

Dabam Basileae a. d. 16 Martij 1725


Fussnoten

  1. Der Überbringer des Briefes ist Johann Rudolph Iselin, ein Verwandter des berühmten Jacob Christoph Iselin. Er war einst Joh. B.s Hörer in Mathematik und ging zunächst als Student nach Halle, dann auf die Reise durch Deutschland und Belgien. (Matrikel Basel IV, Nr. 2721)
  2. Bernoulli, Johann I Op. CXXXV, Discours sur les loix de la communication du mouvement, Qui a merité les Eloges de l'Academie Royale des Sciences aux années 1724 & 1726 & qui a concouru à l'occasion des Prix distribuez dans lesdites années: Prix Paris I, 1720-1727 (1752), Nr. VII
  3. [Text folgt]
  4. Properz 2, 10, 6
  5. p. 2 des Avertissement zu MacLaurin, Colin, Demonstration des loix du choc des corps, Prix Paris, Tom. I, Paris 1724
  6. Mairan?, mit dem Joh. B. in jener Zeitspanne über das Thema korrespondierte. Es konnte jedoch keine solche Aussage gefunden werden.


Zurück zur gesamten Korrespondenz