Bernoulli, Johann I an Bilfinger, Georg Bernhard (1724.10.07)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


[Noch keine Bilder verfügbar]


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Bilfinger, Georg Bernhard, 1693-1750
Ort Basel
Datum 1724.10.07
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Stuttgart, WLB
Fussnote



File icon keinbild.gif Celeberrimo Doctissimoque Viro

Georgio Bernhardo Bulffingero

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Ecce responsum ad Cl. Wolfii epistolam ante aliquot menses per Te mihi missam,[1] quod rogo ut prima data occasione ad Ipsum cures. Eadem opera significo, me quam primum fieri poterit ad Te missurum duo exemplaria libri Venetiis nuper editi Auctore filio meo secundo;[2] unum serves Tibi, alterum ad Cl. Wolfium faxis ut deferatur. Spero Te quaedam in eo reperturum quae nec trita sunt nec facilia: ansam scribendi dederunt quaedam controversiae quas habuit cum quibusdam Mathematicis Italis.[3] Quid contra me dixerint Trivultini in Commentariis suis,[4] lubenter ex ipsis eorum verbis intelligerem, quare pergratum erit si ex iis, quae ad me pertinent, describi curaveris: Oportet sane Viros illos aut valde stupidos esse aut valde malevolos; Aut enim carpunt quod non intelligunt, aut non intelligentibus contemtum inspirare conantur, dum simulant se observasse contradictionem in solutionibus meis de brachystochronis, in eo si Diis placet consistentem, quod dixerim Cycloidem esse curvarum omnium brachystochronam, dederim vero aliam pro isoperimetricis;[5] quasi id quod absolute minimum est, differre non possit ab eo quod minimum est inter quantitates definiti cujusdam ordinis: certe eodem modo argumentari possent Trivultini ad demonstrandum has duas propositiones esse contradictorias, Brevissima via à puncto ad punctum est Linea recta; Et Brevissima via à puncto ad punctum in superficie sphaerica est arcus minor Circuli maximi per duo data puncta transeuntis. Piget his nugis diutius immorari. Vale, Vir Celeberrime, ac porro mihi fave.

Dabam Bas. d. 7. 8br. 1724.

File icon keinbild.gif

A Monsieur

Monsieur Bulffinguer

tres Celebre Professeur en Philo-

sophie et en Mathematique

à Tubingue.


Fussnoten

  1. Christian Wolff an Joh. I B., 1724 07 20, UB Basel, L I a 671, Nr.25{*} (zugestellt im Brief Bilfingers von 1724 07 26)
  2. Daniel Bernoulli, Exercitationes quaedam matheamticae, Venetiis 1724, St. 4
  3. [Text folgt]
  4. [Text folgt]
  5. [Text folgt]


Zurück zur gesamten Korrespondenz