Bernoulli, Johann I an Liebknecht, Johann Georg (1724.07.22)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Liebknecht, Johann Georg, 1679-1749
Ort Basel
Datum 1724.07.22
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 674:Bl.125
Fussnote



File icon.gif Excellentissimo atque celeberrimo Viro

Joh. Georgio Liebknecht

S. P. D.

Joh. Bernoully.

Rectissime mihi traditum fuisse, quod mihi superiori anno miseras schediasma Tuum[1] de Sidere Boreali stella noviter detecta Stipato, diffiteri non possum, id vero per litteras me statim significasse puto, quas autem, nescio quo facto, in itinere periisse ex novissimis Tuis intelligo. Gratias, quas in illis egeram, nunc repeto atque conduplico, partim pro communicatione curiosissimi Tui Schediasmatis, partim quod nunc me participem feceris Responsionis, quam opposuisti, crisi Thummigianae. Legi utramque. Vis me dicere sententiam meam de utroque? Ecce eam: Gratulor Tibi gloriam stellae noviter detectae, quam Ludovicianam nuncupas; Laudo tuam in detegendo felicitatem, in observando assiduitatem vigilantiam, et accurationem. Nobilissimum sane Inventum, si quod asseris, Ludovicianam tuam esse Stellam mobilem eamque statis temporibus modo accedere modo recedere ab altera illa Alcor dicta, veritati consonum est. Sed aequum est judicium suspendere donec idem quoque ab aliis observatoribus asseveretur, quandoquidem a Cl. Thummigio dicitur quosdam observasse stellam Tuam, esse mere telescopicam et stabilem ut reliqua[e] sunt fixae, qualium multae myriades ope telescopii deteguntur; De rei veritate periculum sumere mihi non licet ob oculorum imbecillitatem, qua a pluribus jam annis laboro.[2] Moneo interim ut Inventum excolas atque observationibus crebro iterandis omnino certus fias Te non fuisse deceptum, cum aliquem motum in stella Tua deprehendisse Tibi videreris. Nosti enim quam saepe accidat ut sensus nos fallant aut potius judicium nostrum si ad judicandum festinanter et antequam evidentia cogat properamus. Caeterum non File icon.gif improbo, quod ad censuram Thummigianam responderis, jus enim quisque habet suum vindicandi. Sed maluissem Te mitius egisse cum Thummigio, qui etsi nonnihil liberius, quam par est perstrinxerit Inventionem Tuam Astronomicam multum tamen abest, quin vehementi adeo atque acerbo, quo in eum inveheris Stylo, utatur. Vir ille, ut audio et ex quibusdam ipsius Scriptis colligo, non caret ingenio; fertur fuisse Auditor Wollfii huicque prae multis aliis dilectus. Unde non dubito, fore, ut Cel. Wolfius per Thummigii latus Se quoque offensum sentiat: forsan fallor.

Impressio Lexici universalis, quam -Brandmullerus noster suscepit felicissime procedit sub Auspiciis Virorum Doctiss. quorundam et in historicis Versatiss., qui Editionem hanc reddent perfectissimam atque insignibus augmentis ditabunt.[3] Vale Vir Excellentiss. et me amare perge.

Dabam Basileae a. d. XXII Julij 1724.


Fussnoten

  1. [Text folgt]
  2. [Text folgt]
  3. [Text folgt]


Zurück zur gesamten Korrespondenz