Bernoulli, Johann I an Zanotti, Francesco Maria (1724.06.22)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Zanotti, Francesco Maria, 1692-1777
Ort Basel
Datum 1724.06.22
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 675:Bl.212
Fussnote



File icon.gif Perillustri atque eximio Viro

Francisco Mariae Zanotto

Bononiensis Scientiarum Instituti

et Academiae a Secretis

S. P. D.

Joannes Bernoulli.

Quum felici successu aeque ac laudabili conatu excitata sit apud vos Scientiarum Academia studio et opera Illustr. Aloysii Ferdinandi Marsilii Comitis dudum quidem mihi innotuit; Quam longe etiam lateque illa cum maxime jam floreat per universam[1] Europam, publica ad me detulit fama. Me vero, quod ex Litteris Tuis intelligo, Praestantissime Zanotte, in Academicorum Honorariorum numerum esse cooptatum, non me hercle! tantum ignorabam, sed ne sperabam quidem, tenuitatis quippe meae conscius atque convictus. Si quid tamen in me esse putaverit inclyta[2] Academia Vestra, quod ad Ipsius dignitatem conferre[3] queat; conabor pro viribus id omne efficere quod conceptae de me opinioni utcunque[4] respondeat, tametsi non ignorem, arduum esse, eum honoris Titulum. Condigno modo tueri,[5] in conspectu praesertim gravissimi hujus Coetus ex tot tantisque Viris in quovis Scientiarum genere Excellentissimis composito. Huic itaque qui me sibi tam honorifice adscriptum voluit, ut cum plurimae salutis et obsequiorum meorum Denunciatione gratissimam meam mentem haud gravatim declarare velis[6] etiam atque etiam rogo.[7] Vale.

Dabam Basileae a. d. 11 Kal. Sextilis 1724.


Fussnoten

  1. Im Entwurf steht "totam"
  2. Im Entwurf fehlt "inclyta"
  3. Im Entwurf steht "ad ipsius dignitatem promovendam conferre"
  4. "utcunque" fehlt im Entwurf
  5. Im Entwurf steht "respondeat, quamvis eum honoris titulum decenter tueri omnino sit arduum,"
  6. Im Entwurf steht "cum plurima salute et obsequiis gratissimam meam mentem explices,"
  7. Im Manuskript steht "rogro"


Zurück zur gesamten Korrespondenz