Bernoulli, Johann I an Bilfinger, Georg Bernhard (1724.05.23)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


[Noch keine Bilder verfügbar]


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Bilfinger, Georg Bernhard, 1693-1750
Ort Basel
Datum 1724.05.23
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Stuttgart, WLB
Fussnote



File icon keinbild.gif Nobilissimo atque Excellentissimo Viro

Georgio Bernhardo Bulffingero

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Quae mecum communicaveras de fato Cl. Wolfii, porro sane communicavi cum Cl. Scheuchzero,[1] non alio fine quam ut sciret certi quid de re quae variis modis narrabatur: Est autem Scheuchzerus unus ex intimis meis amicis, quem non putabam ejus imprudentia commissum iri, ut aliquid quod ipsius silentio confidebam in publicum prorumpat nedum ut nomine Tuo abutatur. Etsi pro certo habeam Virum illum et Tibi et Wolfio faventissimum esse, quod haud obscure colligere potes ex modo quo historia Wolfiana recensetur in Novellis Tigurinis,[2] non tamen intermisi quin illum vehementissime objurgarem cum litteras Tuas nudius quartus cum Wolfianis acceptas[3] eadem statim hora ad ipsum transmitterem cum seria exhortatione ut petito vestro quam citissime satisfaciat. Quod etiam se facturum pollicetur per literas heri mihi traditas,[4] quas ideo in originali (ut vocant) Tibi mitto, porro mittendas si libuerit ad Cl. Wolfium ut et ipse cognoscat, quam simus parati ad ejus tum desideria explenda tum commoda promovenda. Distuli ad anteriores Tuas respondere, atque differre etiamnum cogor, obrutus infinitis pene negotiis; respondebo vero quam primum me videro liberum, narraturus quoque quem exitum habuerit File icon keinbild.gif Academiae Parisiensis praemii adjudicatio: suffecerit in praesentiarum si Tibi dixero, meam Dissertationem[5] a Judicibus longe optimam fuisse judicatam (nomine meo licet latente) praemium tamen ab illis adjudicatum fuisse Auctori alius Dissertationis[6] quam ut ipsi fatentur meae multum postponendam esse censent: Nunc Tibi relinquo hariolandum, quid praetexuerint Judices ad integritatis famam sibi conservandam; est aenigma cujus solutionem abs Te expecto. Vale Vir Clarissime ac mihi favere perge.

Dabam Basileae a. d. 23. Maij 1724.

E re forsan erit transmittere etiam ad Cl. Wolfium Litteras Scheuchzeri, ut videat a me sine mora suo desiderio satisfactum. Hesterna eclipsis Solis ob coelum turbidum, praesertim prope horizontem non satis bene observari potuit, ex tenebris tamen subito ingruentibus videtur fuisse totalis. Binas Tuas elegantissimas Dissertationes De Origine et permissione mali moralis, et de Methodo Docendi,[7] hodie mane accepi, quas otio concesso cum voluptate perlegam; gratias interim ago quas debeo maximas. Tractatum Newtoni de Quadraturis[8] Tibi traditum esse gaudeo; adjunxeram fragmentum ex Transactionibus Londin. quia continet specimen Monmortii a Tayloro in latinum versum,[9] quam versionem ipsi Monmortio non fuisse intelligibilem ex ipsius litteris habui, uti a Burcardo nostro recensetur in Actis Lips. 1721, p. 209.[10] Unde judicari potest de obscuro Anglorum scribendi modo. File icon keinbild.gif Ex nuperrimis Cl. Wolfii litteris[11] non potui colligere an meas ad ipsum datas acceperit, nec ne.

File icon keinbild.gif A Monsieur

Monsieur Bulffinguer

Professeur extraordinaire en Phi-

losophie, et Mathematicien tres-

sçavant etc.

à

Tubingue


Fussnoten

  1. Johann Bernoulli an Johann Jakob Scheuchzer, 1724 05 xx
  2. [Text folgt]
  3. Es handelt sich um den Brief Wolffs an Joh. I B. von 1724 05 08
  4. Es handelt sich um den Brief Johann Jakob Scheuchzers an Joh. I B. von 1724 05 21
  5. Bernoulli, Johann I, Op. CXXXV, Discours sur les loix de la communication du mouvement, Qui a merité les Eloges de l'Academie Royale des Sciences aux années 1724 & 1726 & qui a concouru à l'occasion des Prix distribuez dans lesdites années, A Paris Chez Claude Jombert, MDCCXXVII avec approbation et privilege du Roy. Druck enthalten im Sammelband: Prix Paris I, 1720-1727 (1752), Nr.VII (108 pp.).
  6. Den Preis erhielt MacLaurin mit seiner Abhandlung Démonstration des loix du choc des corps (1724), in: Prix de Paris 1727, bzw in: Recueil 1752.
  7. [Text folgt]
  8. [Text folgt]
  9. Montmort, Pierre Remond de, De Seriebus infinitis Tractatus (aus dem Französischen übersetzt von Brook Taylor), in: Phil. Trans. vol. XXX, London 1717 pp. 633-675
  10. Johannes Burckhardt zitiert in seiner Epistola ad Virum Clarissimum Broock Taylor, AE Maji 1721, p. 209, den Brief von Montmort an Joh. I B. von 1719 06 28, worin er sich negativ über die lateinische Übersetzung seiner Arbeit durch Taylor äussert.
  11. [Text folgt]


Zurück zur gesamten Korrespondenz